Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nab. --v --Robori an constant suo
Decreta nostra? Redditur honoris meae
Statuae tributum?
Ar. Magne Rex, populus tuum
Hactenus adorat Numen: at posthac minor
Cultus timetur Numinum, statuae, et tui.
Aliquid sinistrae mussitat famae sonus.
Nab. Quidquam sinistri cuditur? neque id ad meas
Pertingit aures? Opprimi ita Reges solent.
Aula silente.
Ari. Magne Rex, Regum Deus,
Habes fideles Numini servos tuo.
Hac sede, et hora pando, quae Divum mihi
Narrat Sacerdos: serpere tumultum palam,
Metui Deorum cultui; Numen novum
Patriis abolitis plebe ab incauta coli:
Id iam patere Regios inter choros.
Sed quia Monarchae maximi hoc aures fugit,
Credi facetae mentis inventum potest.
Nab. Ridenda sunt haec somnia, At par est tamen
Cavere ab omni parte. Suspicio sat est
Periculorum, ut obvies. Malo magis
Cautus videri, negligens ut sim minus.
Gliscentis ergo fomitem explora mali,
Tecumque miles spargat in cives metum.
Si frena poscat impetus vulgi, iniice
Frenum rebelli. Quidquid acciderit, fide
Mihi nuntietur integra. Regum hoc bonum est.
Rescire cuncta. Perge: res grandis moram
Non patitur: aras interim visam Deum:
Redux probabo exempla virtutis tuae.
Ario. Rex magne, quidquid imperas, factum scies.