Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Mis. QUae forma mentem ludit? an iste est Sidrach?
An finxit alter?
Abd. Iste, Balthassar cui
Latus ambit, iste verus est Sidrach.
Mis. Prios
Ergo fuit ille larva, et Acheronte erutum
Monstrum profundo, Sidrach es? vel nos tui
Imago fallit? Caelites! ipse es Sidrach,
Es ipse frater. Ergo quod spectrum tui
Stetit ante vultus?
Sidr. Ipse sum Sidrach: mei
Quae vos fefellit umbra? quod monstrum adstitit
Mendace vultu, et pectori incussit metum?
Abd. Superi! quis ille, cuius in vultu Sidrach
Totus refulsit? Larva, quae struxit dolum?
Sidr. Quae spectra? quaeve monstra? quis subitus timor
Vos inquietat? Ego ego sum vester Sidrach,
Balthassar hic est.
Abd. Ille, qui coram stetit:
Qui Sidrach ore finxit. et fronte, et coma
Totoque tractu corporis, quanta gravis
Mole rationis ursit, ut mentem ad novos
Ritus moveret! Nempe damnabat gelu
Animi obstinati. Posse coniungi duo
Credebit ista, ut corde teneatur Deus,
Palam colossus ficti adoretur Dei:
Obtemperare posse nos Regi simul,
Simulque posse Numinis legi obsequi.
Sibi id statutum mente: se vinci sacris
Oraculorum sensibus, mendacium
Nullum esse crimen, iura non laedi Dei
Voce simulata.
Mis. Pondus exemplis dabat.
Simulasse David, quando demotam sua
Statione mentem finxit, et visus levis
Est scurra plebi: membra mentitum patri
Fraterna iacob: Abraham nostri inclitum
Generis parentem, quando Pharaonis stetit
Ante ora Regis, voce mendaci suae
Nomen sororis coniugi Sarae dedit.
Balth. Quid vos ad ista?
Abd. Poscere hunc nodum moras,
Decere iustum lenta consilia virum;
Nec ante nos exempla trituros sua,
Quam tu audiaris.
Balth. Cauta suggessit Deus
Responsa linguae. Fraude quam sancta dolum
Texit scelestus! Crusta verborum potest
Fictio putari; nucleus rerum latens
Mendacii nil continet. Abraham Deo
Dictante didicit, extimescendum nihil,
Quod coniugalis iura violaret tori.
At si colosso thuris incendas dapes,
Si genua curves, voces si inclames deum,
Simulacro honores aureo haud ficte dabis,
Quos ferre vero Numini, ac soli decet.
Hinc in videntes robur exempli meat,
Et non videntes. Namque quod gerimus palam,
Hoc in remotas orbis aufertur plagas
Narrante fama; fitque multorum via,
Quae trita ab uno est, cuius ingenium sagax,
Sapiensque pectus, mentis illustrem facem
Populus veretur. Nec reliqua fuco vacant,
Intus refellam singula, et pandam dolos.