Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS IV., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
COnstantis animi robore infusam polo
Fidem tenetis usque, nec mentem sua
Sede emovere potuit instantis gravis
Furor tyranni. Nempe stant fixa intimis
Praemia medullis, quae parat caelum. Leve est
Et vile magno pectori, quidquid potest
Donare tellus. Decipit fallax honor;
Perimit voluptas; timidus est auri nitor:
Omnia vel aestum mentis insanum excitant
Pace interempta, vel levi intereunt fuga.
Sed et capacis ingeni animosus vigor
Haerere vos non patitur ambiguo ambitu
Tot quaestionum. Dubia, quae fallax movet
Rex in ruinam, mentis extersae valor
Facile ante vertit. Deinde, quam prono Deus
Adsit favore, quando discrimen grave
Imminet amanti; quantus in mentem indigis
Veniat serenae radius e caelo facis,
Quam prompta linguae verba, quam constans calor
Subveniat animo, scitis. Hinc sidit timor,
Et multa vobis gaudii messis subit,
Ut pro Tonantis gloria optetis mori,
Certi quod inde manet aeterni inclitum
Decus triumphi.
Mis. Non nego taciti metus
Aliquid subisse pectus, et mentis sinum.
Exhorruisse, quando tam Sidrach gravi
Sermone fictis addidit pondus dolis:
Sed firma semper ratio constantis sinum
Obtinuit animi.
Abd. Fingat astutus, doliet
Scelerum architectus anguis, et vana induat
Commenta fuco, pectus hoc numquam sua
Sede emovebit; nullaque a lusis semel
Responsa rebus digna confictis feret.
Sidr. Balthassar omnem cordis affectum rapis.
Per te involucra nubium ex animis cadunt,
Et veritatis bibimus illustrem. facem.
Atque inde natus vota succendit calor,
Si causa, resque postulent, toto sinu
Ebulliendi sanguinem in causa Dei.
Per ferrum et ignes, per revellentes rotas
Mortem oppetendi, et carcere hoc putris fimi,
Per amputata membra, perfectos pedes
Manuumque nexus, per renodata ossium
Vincula abeundi.
Balth. Spiritum vestra hunc mihi
Pridem spopondit indoles. At quod loquar,
Ne vos timore sauciet. Patrium gero
In vos amorem: partus hic sermo est mei
In vos amoris. Tota commotis fremit
Regia procellis, turbines plebis calent,
Et vestra capita mortem in extremam petunt.
Subtrahite primo fluctui innocuum caput,
Ego subibo Regiam, ut sistam malum.
Erigite mentem: cetta divinae manus
Sperare tanto in turbine auxilia licet:
Et certa venient. Quando deficiunt malis
Humana media, Numen extendit manum.