# POESIS DRAMATICA, Pars III 5.4.5.2.95-111

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS IV., SCAENA V., lines 5.4.5.2.95-5.4.5.2.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.4.5.2.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.4.5.2.95

Quid vertere inquam? perdere est sceptrum manus,
Capitis coronam, purpuram lateris, decus
Soli, potentis omne, quod regnum vocas.
Ternos Hebraeos, culpa quos fecit reos
Statuae negati honoris, ad meritam in forum
Vocare poenam distuli (hoc iussit mei
Affectus animi) quantus hinc turbo fremit
Exasperatae plebis, et Regi suas
Minatur iras! Forte per capita quoque
Maiora iisset, nostra coleritas nisi
Posuisset obicem turbini, atque irae modum,
Scintilla magnum incendium parva excitat.
Dum parco sceleri, censeor partem impii
Habere facti, sique non veteres Deum
Mutasse ritus penitus, haerere ad minus
Utrosque cultus inter, et dubium animo
Pendere, qua me parte religio trahat.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
