Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS V., SCAENA XI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.5.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
CUi vile caeli Numen est, vilis quoque
Sit ille nobis. Aequitas poscit: Diis
Quicumque pugnat, omnia oppugnent eum.
Supplicia gravitas taxet. Hac culpa nequit
Gravior patrari: poena ne culpa minor
Statuatur, aequa iuris exposcit Themis.
Decreta nostra robori constent suo.
Senat. Hoc turba poscit, iuris hoc poscit rigor,
Hoc ipsa caeli Numina, et ritus patrum,
Religio, verbum Regis, et regni salus.
Cons. Hoc esse Regem est, esse iustitia pium,
Pietate iustum; Numinum ulcisci probra,
Et vindicare scelera, queis sacris honor
Adimitur aris. Istud est stirpi suae
Asserere regni purpuram, et sceptri decus
Suo obtinere sanguini, ac Superis parem
Mereri honorem.
Nab. Sistite huc magni Iovis,
Et dignitatis regiae spretos reos
Nostrum ad tribunal. Fateor, ingenuus amor,
Quo digna sorte capita meliore aestimo,
Et eminentem spiritum, et mores graves,
Ductam per omnes indolem recti vias,
Sagax acumen mentis, et honesti sitim
Suspicio, grande vulnus infigunt fibris.
Video iuventae nobilem florem, decus
Grande Babylonis, criminis tanti reum;
Ut sit necesse morte suprema malo
Ponere remedium, et legis imperium sequi,
At cogi amantem, ut oderit, quantus dolor!
Quod odi amare, odisse quod amo: quid hoc rei est?
Idem esse cogor carnifex, idem pater.
Amor parentis indit affectum fibris;
Odium, tyranni. Rursus affectum patris,
Expellit odium; at hebetat armatas amor
Carnificis iras. Sed rei in scaenam gradum
Ferunt supremum. Fingere, et fingi iuvat.