Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS V., SCAENA VII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.5.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Arioch. IAm dissipatur ignis, et tenuem cadit
Furor in favillam; qualis ad Solis facem
Nix eliquatur; qualis aut ignem fluit
Cera ad propinquum.
Sac. Scelera si iuvenum exigas,
Equidem merentur igne subiecto opprimi
Regi rebelles, impii in patrios Deos,
Inobsequentes legibus, magna in nefas
Exempla vulgo. Sint tamen, quod Rex iubet,
Sint procul ab oculis, finibus regni procul:
Satis hoc dolori est Patrio eiecti solo
Simul exuuntur iure regnandi, simul
Omnem procellam civium secum auferunt,
Metumque nostrum. Qua gradum impellent, retro
Sequetur angor: hinc vetus honoris furor,
Illinc egestas turpis, aerumnae graves,
Vitaeque triste taedium, ac durus labor.
Nec ista levior poena supplicio rogi est.
Unius hoc est horulae; at longam fluit
Illa in senectam semper augente acrius
Dolore sensum. Ferre miserias leve est,
Diu ferre, gravius: sensus accrescit die.
Ari. Quin ergo iussa Regia, abrupta mora,
Denuntiamus perfidis patriae ac Diis:
Regique ferimus nuntium fracti impetus,
Et blandiore pace compositi maris?
Hoc mihi futurum loquitur internus Deus.
Sac. At victimarum sanguis, et trepidae fibrae
Hoc non loquuntur: ille suffuso fluit
Atroce mixtus; pallidus in istis color
Sinistra dictant omina; nec aris volat
Sincera thuris flamma, quam fumi tegit
Atrum volumen.
Ari. Sanguinem purum, fibras
Sinceriores, thuris ardentis facem
Sereniorem spondet hic animo dies.