# POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.1.1.2.1-57

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS I., SCENA I., lines 1.1.1.2.1-1.1.1.2.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.1.1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.1.1.2.1

NUm quod Tyrannus Thraciae in Regnum hoc sibi
Ius arrogabit? aureae ut pacis sinum,
Tranquillitatem publicam, et regnum suo
Cum Regeturbet; quamque numerosis trahit
Procellam in armis, finibus tentet meis
Infundere audax?
Ratio si Regum manus
Cogeret ad arma, Marsque didicisset sacro
Parere iuri, rara funestum darent
Canorem ad aures classica.
At Regem tamen
Sine ratione iura violare est nefas.
Iniustus usurpator est, quisquis rapit
Aliena iniquo Marte. Si iniustus semel
Rex esse coepit, omne virtutis decus
Una peremit: Regia mente aequitas
Numquam recedit sola: si cedit tamen,
Una in ruinam, quidquid est Sanctum, trahit.
Qui gaudet armis, facile rationem invenit,
Quae honestet arma. Iniuria, et quanquam levis,
Est pulchra belli larva.
Sed nulla est data,
Quae vindicantem provocet Thracis manum.
Genitor, amorem ponere in fratrem decet,
Natura cum me debiti in patrem monet.
Genitor, Darium mete; vel nullum tibi
Crede imminere turbinem
Natum meum?
Meum Darium?
Nulla tempestas tibi,
Nisi ab hoc, paratur.
Candidae mentis tenor,
Pius in parentem affectus, et constans amor
Meliora suadent.
Parce, si quidquam rea
Lingua elocuta est! Ille, quo Regem colo,
Patremque veneror, ille, quod metuo, palam
Facere coegit. Forte nec vanus timor,
Sit vana quamvis causa, mihi mentem ferit.
Causam timendi (nulla sit quamvis mihi)
Expone, Nate.
Principem quaenam queat
Movere causal, ut Marte violento petat
Regnum, quod ante iura fecerunt suum?
Non iam vovente Persia, annutu tuo.
Plaudente populo, voce solemni, tui
Est dictus haeres Imperi? nonae et genu
Persia recurvo, testibus Solo, et solo
Fidem obligavit?
Pondere immani opprimis,
Quidquid Dario suspicax mentis pavor
Affingere porest.
Unicum hoc hrmat satis
Fidem ambigentem: sanguine enatus tuo est,
Te Patre Darius. Quando generosus Leo
Genuisse vulpem visus est? quando emicans
Aquila sinistro noctuam partu edidit?

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
