Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS I., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
VAnus emissae cadit
Iactus sagittae: non cadit mentis tamen
Flamma aestuantis. Ira, quae pectus coquit,
Non ante sidet, quam patris solio inferar.
Ideone sceptrum nesciam, quod me ultimum
Natura patri filium infausto dedit?
Iniqua lex est, filium si quae vocat
Adsceptra primum, digna deleri aemuli
Cruore fratris. Huc rapit mentis furor.
Fortuna quo me prohibet, huc virtus ferat,
Quae causa Princeps, mentis evertit sinum,
Pulchramque frontem nube maeroris tegit?
Eversa moles fraudis est Fratrem colit
Amatque genitor. Quidquid huc noster dolus
Affinxit, abiit irritum. Arasto fides
Habita, paratis clausit auditum dolis,
Ne quam paternus animus in Natum suum
Conciperet umbram. At calle si coepto exitum
Desideratum sortis adversae labor
Invidit Oco, calle meliori viam
Ad sceptra quaeram. Prima fraus fraudi alteri
Ad vota sternat semitam Si non licet,
Quo mens anhelat ire per fraudes, licet
Per ferrum et arma. Honestus ad solium est gradue
Calkatus hostis.
Comprime furorem sinu
Iramque simula.
Flamma quae tegitur nocet.
Vis nocet aperta. gravius.
Hoc est, quod volo,
Gravius nocere.
Gravius at Princeps, tibi
Tua nocet ira.
Dummodo Darium simul
Eadem procella fluctui involvat pari.
Erras. Superstes vive tu; frater cadat.
Hoc est furentis pectoris votum.
Mora
Ergo calori est danda. Quod primus negat
Dies, secundus adferet. Quis se sonus
Insinuat auri? Vox, nisi illudor, tui
Est ista fratris. Perge: secretum locum
Haec causa poscit. Huc refer. Prrinceps, gradum