Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS I., SCENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.1.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
FRontis serenae pulchra maiestas. decor
Rigore mixtus Maritio in vultu stetit,
Dum sceptra caperet natus, et paucis ait:
Veneror paterna dona: quam genitor fidem,
Quod robur animi, quamque virtutem exigit,
Hanc vel relata ex hostibus palma, meo
Vel prostituto capite testabor patri.
Gaudeo Darii sorte, quo spero frui.
Latere virtus magna non diu solet.
Sed forsan ante concidet quam se efferat:
Matura virtus. Gravibus a curis pater
Resolve pectus, nosque substitue oneri.
Graviora Iuvenes sufferant, annis quies
Est danda senibus. Martia dum nos manu
Foris vibramus arma, consiliis domi
Tu bella nostra dirige. Haec aetas, caput:
Inspersa canis cassidis pondus diu
Tolerare nescit. Ergo, quod solum rei
Prodesse poterit publicae, a Marte abstine,
Certamque laurum a filio expecta domi.
Id suadet ipsum languidae aetatis mihi
Rigor, nivesque capitis; et nolens licet
In vestra sensa pertrahor. Prius tamen
Subire culmen turris excelsae iuvat;
Ex qua patentes oculus in ca mpos potest
Late evagari: gustui id cedam meo,
Ut inde nostri signa Mavotis, viros,
Et arma spectet. Arsames, curae tuae
Urbis quietem defero, vicos obi
Cinctus cohorte militis; ne quis dolus
Cives in arma concitet, prudens cave.
Facio imperata genitor.