Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS II., SCENA I.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.2.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
NE diu parentem nostra deludat fides,
Quod mihi regendi martis imperium dedit,
Suis reponam manibus, et pacto darae
Fidei, trahendi signa in Aspasiam meam,
Solutus, alis fidus, ignotus tamen,
Terras adibo, vivere ut possim mihi,
Imo ut mihi valeam mori, et regno simul;
Cui sors secunda, Regibus orirl dedit,
Sed insecunda poteris miserum facit
Exemplum amantis.
O Dari (affectum meum
Dignare venra) caecus est amor, et puer:
Matura sensa nescit, et specie boni
Decipit amantem: facino auditum obsera,
Cantumque sanis pande consiliis sinum.
Ambigere nulla ratio me patitur; traber
Prudente sensu, ne patrem fallam, et fidem
Ne rumpam amanti, cui sacramento fuit
Iurata pridem.
Potuit an cuiquam fides
Sic obligari, ut debeat rumpi, manum
Si ferro obarmes, iure si Martis tuum
Tueare populum, patriam, regnum, et patrem?
Decrevit animus: abstine verbis: cadit
Oratio omnis irrita: est farmo mihi
Adamante fixum, ponere has bclii notas,
Martisque sceptrum, et quaerere latebras soli.
Quas nulla fama penetret, aut regni, aut patris.
Sic forte frangam iura fortunae impiae,
Ut verberare desinat, quem non queat
Reperire in ictum.
Quo gradum infaustum trahes
Infauste princeps?
Te nihil chare Arsaces,
Velim latere. Veste mentita solum
Latium subibo, quodque nunc unum est super
Solacii animo, iure regnandi procul,
Procul parente, patria, et amicis procul:
Ignotus aliis exigam vitae dies,
Donec sinistra sidera tenorem suum
Meliore mutent, vel satigatum malis
Tandem suprema morte deponam caput:
Nihil, Arsaces obsiste; ne obsistas Deo,
Cui vota dixi. At ista se cretum petunt,
Tu corde in imo conde. et extremum vale.
Dari, vel unum sustine verbum; Dari,
Fidelitatis veteris, et amoris mei
Notas supremas excipe! At quo cum loquor?
Abiit fagitta citior, et vento ocyor
Hinc avolavit. Nominis quam me tui,
Tuaeque vitae cura solicitum tenet,
Infauste nimum Iuvenis! infelix Dari.