Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS II., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.2.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
HIc de Dario loquitur, et grandis mali
Casum querelis sequitur. Accedam prior.
Forte hinc favoris aliquid aspirat bona
Fortuna nobis, unde texatur doli
Meditata tela, O Arsaces, quis te dolor,
Quis, ad querelas usque, te casus premit?
An quae procella sortis adversae tuum
Rotat Darium? In Principem affectum meum
Fidemque nosti: posse si Armindum putas
Prodesse tibi, vel Principi, in fidum sinum
Malum repone. Creditus amico dolor
Vires refringit.
Sponte, qui superat mei
Capacitatem cordis, in linguam ruit.
Mecum ergo partem divide: facilius feres
Pondus, quod una parte decrescit sui.
Utriusque nostrum, rebus affictis modum,
Finemque statuent. Si petat casus, meum,
Quicumque corde bullit, et venis meat,
Dabo Dario sanguinem.
Quando fides
Tua in Darium tanta, tam constans amor,
Pandam quod animum vulnere tam acerbo premit.
Quam sit feroce spiritu, mente ardua,
Animi vigore: robore audacis manus
Darius, omni sortis eventu asperae
Te nosse credo: at Thracio ut Regi obiva
Opponat arma, nullus in corde est vigor.
Etunde tanta vilitas mentem occupat,
Alias ferocem?
Pectus ereptum sibi
A Thrace queritur.
Capio quod dicis malum.
Aspasia, Thracis filia, enervat sinum,
Odioque ponit frena, quo patrem sequi
Selimum deceret.
Tanta vis freni est quoque,
Mut, ne per arma moveat in Thracem manus
Virosque, sponte elegerit patria procul
Sede exulare.
Hoc, Arsaces, mentem tibi
Dolore acerbat: Erro, nisi grande hinc bonum
Licet augurari, et Principi, et Regno simul.
Forte augurari liceat, haud liceat frui.
Adverte mentem. Fama cum tulerit patri
Fugam Darii; qua patent, qua non patent
Abdita viarum, persequi Nati fugan
Mox imperabit, retrahi, et patris sinu
Rursum foveri. Sic mihi affectus tener,
Amorque spondet, qui patrem nato afficit.
Amans amantem abesse non tolerat diu.
Ergo reducto filio, quidquid volet,
Concedet ultro; quasque coniugii facos
Durus negavit ante, mollitus dabit.
Sic vota sua Darius, et pacis bona
Regnum hoc habebit. Arsaces, crede id mihi,
Vel hic Darii finis excipiat fugam,
Vel ipse votis fallor illusus meit.
Velint secunda id astra. Sed rigidi patris
In corde molli sensui non est locus.
Flectenda precibus astra sunt. Gressum huc fero.
Ubi templa Divum thure Panchaeo trahunt
In vota superos.
Precibus evicti Dii
In vota veniant! Certa spes suadet, Deos
Mihi adfuturos: Precibus namque haec fuga
Grandem inchoatis fraudibus pandit viam.
Rex facile credet esse suspectam fugam,
Et obligaram Thracio Regi fidem
Suo a Dario: hinc actus in flammas, rsum
Rebellionis, patris oblitus, suum
Natum ipse crudus Carnifex morti dabit.