Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS III., SCENA I.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
INitia rerum fausta sunt. Sortis favor
Et hinc et inde nostra in obsequia venit,
Nihil timoris est super, iacta alea
Certum secundae spondet eventum rei.
Arminde, nunquam fallis ingenio; et manus,
Ministra fida consili, optato exitu
Coronat astus. Quamlibet nostra tamen
Darius arte victima in ferrum cadat,
Et praeparatos Arsames subeat dolos;
Nondum tenemus sceptra, nec nostros adhuc
Diadema crines lambit, aut ostrum latus.
Semper timore vapulas. Sed quid subest
Quod impedire valeat ad solium gradum?
Adest propinquus littoris Ariaspes, cui
Imperia classis genitor augustus dedit.
Prius ille matre genitus, ad regnum quoque
Prius est vocatus: Iura sic patriae volunt.
Sibi ille sceptra a fratre patietur rapi?
Et me priorem patris augusto feret
Solio sedere? obnitar? in vanum cadet
Conatus omnis. Parva amicorum manus
Me sequitur, illum exercitus; cuius fidem
Habet obligatam.
Vana suspicio tihi
Has fingit umbras. Ille cum vastis adhuc
Luctatur undis. Sique me radius spei
Non fallit, et secunda non vertit suos
Fortuna cursus, antequam ripae labrum
Proiecta mordeat anchora, in solio patris
Iam tu sedebis. Erige asluetum arduis
Generose Iuvenis pectus, et mentem excita
Dignam futuro Rege! Quo genii vocant
Tui calores, perge: generosis adest
Fortuna coeptis: fata fortunam adiuvant.