Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS III., SCENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.3.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
VIdi ipse: iam quod fabula putatum est, migrat
In veritatem: hoc ipse spectavi loco
Servum Phileten fratris Ariaspis, Gradum
Hic praevolavit nuntius, fati mei.
Pratris propinqui: quin refert, Ducem arduas
Trahere catervas militum, vastam quibus
Tenuit Cairum. Et ecce non vanum metum
Arminde nostrum; iam que regnandi meae
Spes dissipatae, turbini fumi pares
Ivere in auras,
Debilis nimium tibi
Vis est in animo. Nulla generosimihi
Adhuc procella pectoris frangit sinum.
Spero superesse tramitem, quo me calor,
Per densa quamvis arma, victorem ferat:
Sique moriendum fuerit Armindo tuo,
Tamen imperabis; patria securus potes
Sperare sceptra; sitamen patem spei
Manum admovebis Melior impavidas amat
Fortuna mentes, dexteram pavidam sugit.
At ecce cardo Regiae insenuit: pater
Suo e recessu laetus exportat gradum.
Quin et Philetes: quid novi ad patrem ferat,
Est audiendus:pestea antiqua side
Consilia fana suggeram, per quaetibi
Desiderato liceat eventu frui.