Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS IV., SCENA III., lines 1.4.3.2.1-1.4.3.2.57
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.4.3.2.1-57
Unproofread scanNot analysed yet
TUus. Ariaspes, reditus o quanta mihi
Dulcedine afflat pectus! et tuo frui
Amore gestit!
Unica o cordis mei
Frater, voluptas! quantus aspectu tui
Mihi liquentis gaudii sensus fibras
Animumque tangit! Frater, at reditu meo
Si quae voluptas in tuum pectus fluit,
Cur non ab oculis promicat? cur non color
Enubilati cordis in vultum meat?
Cur maesta nubes, mentis oppressae nota,
Alias serenae frontis in caelo sedet?
non vilis animus, nec metu trepidus tibi est.
Us insolentes hostium ad motus gelu
Cor obrigescat, diffundens eat
Pallor per artus: ergo quis sensus tibi
Suspendit animum? quaeve de arsano sinu
Educta nubes aream frontis tegit?
Effare causam. Sanguinis iure est mihi
Commune fatum, quo vel adversans premit,
Vel fausta te fortuna, mi frater, levat.
Haec ipsa causa, quae sacit nostrum aibi
Commune fatum, pectus in fluctus agit.
An forte fratrem cernere Ariaspen grave est?
Imo hoc molestam pectori plagam imprimit,
quod non licebit forte te diu frui.
Unde iste pavor est?
Turbo, qui capitituo
Propius minatur, hunc mihi incussit metum.
Adeone vilem pectore sub isto putas
Animam hospitari, cuius in sinum furor
Metum refundat Thracius? Si sors petat
Meam experiri dextram, ferro sciam,
Quod vilitatem nescit, inimicae manus
Hebetare vires, perque calcata nostium
Capita triumphum ferre.
Sed metuo tamea
Gravia Ariaspi damna; non quibus fremit
Externus hostis, sed quibus tectae domi
Fraudes struuntur.
Mente quaevolvat Pater
Consilia, nescis. Ille post fatum suum,
Paterna regna, purpuram, et solium Arsami
Decernit uni: teque, quod iniquum aestimo,
Haereditate patrii sceptri exuit.
Aperegrina narras
Falsa quae vellem! Rei.
Addisce seriem sratris ex ore, et tuae
Consule saluti.
Genitor, ut nosti. sui
Fluere in Darium voluit Imperii notas
Prioritatis iure, quod leges iubent,
Veteresque mores patriae, ut natu prior
Prior imperaret Persiae. Quin, ut forat
Solennis actus, et Sacramento fidem
Iuraret omnis populus, indictus dies
Atque hora fuerat.