# POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.4.4.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS IV., SCENA IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.4.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.4.4.2

NUnquam fefelli genitor, ut turo queas
Integram adhiberi filii dictis sidem:
Dignare genitor filio, Rex subdito
Concedere aurem.
Parce nominibus sacris
Quae tam pudendo scelere violasti impie.
Auctoritatem regiam qui non colis,
Beaignitatem Patris a me non feres.
Qui plura flectit astra, cui clausum est nihil
Intra recessus pectorum, is novit meo
Nil prodiisse abore, quod merito queat
Dolus vocari: novit Aspasiam mihi
Coli ac amari: nec minus novit, nihil
Penetrasse in istum cordis erecti sinum,
Quod involuta fraude violaret fidem
A me parenti iure iurando, et diis
Regnoque dictam. Summe tu rerum parens,
Cui, quidquid oculos effugit bostros, patet
In luce clara; tu mei causa Deus
Loquere patronus, meque non nocuum tuo
Protege favere.
Mutus ad gemitus tuos
Dum silet olympus, te reum loquitur fuga
Tentata per te, adventus Aspasiae, doli
Testis character; teque et Aspasiam simul,
Scelere retecto, morte damnari iubent.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
