# POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.4.9.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS IV., SCENA IX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.4.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.4.9.2

HIc ergo, qualem optaveras, fratrem vides
Mea peremptum dextera, et tandem suo
Tabo innatantem,
Arminde, quid tardas gradum
Ades, suoque sanguini immerlum vide.
Quem ferre vivum nostra mors fuerat: vide,
Nostraeque adora sortis auctricem manum.
Videone? Certe video: non fallor: iacet
Ferro peremptus Arsames, Charum caput!
Pulchroque digna encomio Ernesti manus!
Oc Generolus iste mentis intrepidae calor
Suo labore praemium dignum feret.
Quod sisecundo sortis inceprae gradu
Cursus feratur, praemii compar erit
Mensura facto. At quomodo tanta tibi
Felicitate cessit audacis manus
Tentata vittus? Nemo venienti obstitit?
Nemo imprimentem velnus advertit? tut
Manu cadentem nemo spectavit? fugam
Nemo imperavit?
Tele successu stetit
Facinus peractum, quale conceptum fuit.
Hic ficta nostros inter est rixa, et furor
Simulatus irae: dumque ferverent manus,
Ferrique sonitus, Arlames velox gradu
Advolat, et iras ponere, ac ferrum iubet:
Nemo obse cundat. Ille commotus, suos
Propius adurget milites: instant, manu
Eripere tentent arma. Dum retro Arsames.
Hortator instat, tacitus a tergo gradum
Admoveo, et ictum signo, mox lateri imprimo
Ensem sinistro. Serviit votis favor
Sortis secundae. Vulnere excepto cadit,
Vix bina verba fatus: heu! pereo! et perit.
Dum nostra coepit turba simulatam fugam,
Omnis fugacem miles insequitur; retro
Nemo revolvit lumina, extremum sui
Casum ut videret Principis.
Quome beas
Erneste fato!
Sponte quae votis tuis
Fortuna sese infudit, haec meum quoque
Facinus benignae fiontis arrisit ioco,
Discrimnique mortis eripuit caput.
Etneste! quem te dixerim? Etneste, omei
Unica voluptas cordis! Erneste, o tui
Columen, salusque Principis! perte cui
Diadema partum, et strata ad augustum via
Solium parentis.
Eigo quid nectis morasus,
Lentoque partum graderis ad regnum pede
Auguste Princeps? stringe fortunae comam,
Quam tibi saventem porrigit. Quando savet,
Est occupanda, Cuisemel seseobtulit,
Si negligatur signius, nunquam redit.
Obex secundus ante rumpendus mihi est,
Quo praepedita remanet ad regnum via.
Quid restatigitur, quodtuis gravias queat
Obsistere ausis?
Arsames equidem iacet
Eoedum cadaver: dexterae hoc Ocus tuae
Erneste debet: fraudibus nostris iacet
Eriam Darius, vel prope imperio Patris
Dolo involuti, nullius culpae reus
Iacebit cat adhuc vivit Ariaspes, cui
Diadema leges afferunt; forte et favet
Patris voluntas.
Mentis heroae vigor
Qualis calente in corde tibi, Princeps, sedet,
Non debet umbra retrabsvani merus,
Quando coronae Regiae invitat iubar.
Consilia Princeps, arripe Ernesti. Nihil
Iter occupabit, si audeas. Aue ax manus
Fortunae euntis, quo volet, fiectet rotam.
Qui te sequuntur, viribus, et armis valent,
Ut te locare Regionm solio queant,
Et, si occupare quispiamtentet, suis
Devolvere armis.
Ergo peragendae modus
Excogitandus fraudis est. Loco pedes
Hoc subtrahamus, ne qua suspicio dolum
Nostrum aucupetur.
Si quis insidias tuo
Capiti parabit, sta removebit manus.
Quaecumque te fortuna versabit, comos
Ibo tuis periculis.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
