# POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.5.3.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS V., SCENA III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.5.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/1.5.3.2

O Sors acerba! o fata crudeli mihi
Astro explicata! Siccine in noflru! male
Et caelum et omnis terra coniuret caput?
Pronum verendis genibus adsterno capu t
Auguste genitor.
Nate, miser andae meae
Prolis reliquiae, sed tamen chara patrit
An tu minoris fratris audisti impium
Crudumque facinus? An, quod effari horreo,
Flendam innocentis Arsamis fratris necem?
Heu, genitor! atrox nuntium, attonitum mihi
Stupefecit animum.
Vive.
Sed melior mei
Pars est perempta. Si prior dextram hanc calor
Adhuc super stes animat, immane hoc scelus
Non erit inultum: hic ensis immersus fibris
Dabit ultionem.
Longa iam mihi est mora,
Quam trahit Ephoebus, iussus imperio meo
Sistere Dariifata.
Nisi species rueos
Deludit oculos, ipse quem voves adest,
Sociusque Custos carceris.
Rigidum gelu
Invadit artus. Horreo, et vovco tamen
Audire, quae mens refugit. o utinam mihi
Non sit dolendae sortis augurium hic rigor!

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
