Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS V., SCENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.5.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
O Dura caeli sidera! o fati rigor,
Semper novorum funerum, et caedis serar
Verende Princeps, Regio vulnus grave
Incumbit animo, praepara mentem, ut feras.
Quod mihi dolendae olympus iratus trahit
Sortis volumen. Ergo non unquam meis
Satur procellis, semper in gravius malum
Succendit iras? Solve dubitantem in meos
Linguam dolores, nuntium infaustum explica.
Postquam recessum in Regium sese Pates
Maerens reduxit, fraenaque prementi dedit
Libera dolori, et Arsamem infaustum nece
Dira interemptum flevit, et nullum suo
Datum est lovamen vulneri, tandem suo
Victus dolore, corpus infundit thoro.
Afflicta tacuit lingua, defixum solo
Utrumque lumen haesit, et visus suum
Volvere dolorem mente: dum tandem iubet
Vacare sedem testibus, fors ut sopor
(Sic suspicari licuit) optatam daret
Requiem dolori. At metuo, ne longos quies
Eat ista in annos, atque hic in totam fluat
Aeternitatem somnus,
Auguria refers
Funesta nimium. Et unde? Quae narras, brevi
Constringe verbo, Siiaci in pectus meum
Fatale telum credis, hoc cautus vibra,
Ne, quod paratur pectori vulnus, sui
Dilatione crescat.
At forsan voles
Nescire, quod iam scire tam cupidus ames.
Quae vulnere animum sauciant, nunquam nitni:
Sero sciuntur.
Gravius at mentem afficit,
Diutimere vertici incumbens malum.
Narrabo paucis. Arbitrio quando locum
Vacare vidit, admovet ferro manum,
Stringit, tremente dextera cordi applicat,
Tantoque adurget impetu, ut, si ictus manum
Secutus esset, turba servorum irritam
Opem tulisset, nec tamen tantam attulit,
Ut impediret sanguinis nimbo viam,
Tenuemque aperti pectoris in aegro sinu
Retineret animam.
Cruda! funesta! impia!
Avara sidera funerum! Et nondum mei
Cumulo doloris vestra satiatur sitis?
Non ergo, gemino fratre sublato, satis
Fusum est cruoris? Non sat unius fuit
Pretium coronae, quam mihi eripuit, suam
Ut avara fortis ira sedaret famem?
Quid egenus ultra potuit Ariaspes dare
Fortunae in escam? Post meos fratres nece
A parricida fratre sublatos, Pater
Thesaurus omnis fuerat Ariaspi: hunc sibi
Fortuna poscit pabulum!
Frustra reples
Auras querelis; pone lamentis modum,
Et quid parenti debeas, Princeps, vide.
Dum vita tenuis spirat, Ariaspes, gradum
Urge ad parentem, ne prius lethum senis
Extingat Oculos: perge, et extremum imprime
Animae migranti basium, quae de sinu
Est pulsa nigido totaque inlabris sedet,
Piique amoris ultimam expectat notam.
Libido regni cedat, et superet amor,
Quem debeo Patri.