Latin
ARTAXERXES Tragoedia., ACTVS V., SCENA ULTIMA.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 1.5.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
SCelerate praedo! stemmatis probrum tui:
Adhuc fuperstes vivis, et saso ebriam
Fratrum cruore dexteram sceptro admoves?
Viente me? me fratre maiore? An tibi
Futura tuta regna me vivo autumas?
Fortuna si secunda me ad solium vocat
Ariaspe vivo, noverim ad solium gradi
Etiam invidente fratre. Vel frontem meo
Inflecte sceptro, ut subditum Regi decet;
Vel iste lateris ensis obstipum caput
Flectet sub ictu.
Inique, si hanc causam lubet
Dirimere ferro iudice; en parem manum.
Credis timeri, latere quod pendet tuo,
Imbelle ferrum? agnosco ventosum impio
In ore martem. Oc, In dextera disces quoque
Calere, quando victima in ferrum cades.
Venerare Regem, iusta quem caeli vocant
Fata ad coronam.
Fata? Periure, impie,
Etramne trahere fata in obsequium tuae
Feritatis audes? Oc, Fata Regnorum Dii
Suo arbitratu dirigunt.
Iusto tamen.
Oc, Hoc iusta poscit aequitas, sacram ut regat
Dextra illavirgam, cui datur.
Sed si dari
Sacra iura poscant, lexque naturae exigat.
Oc, Lex est in armis.
Impium hoc animum sapit.
Oc, Ferro ministro ad regna pandenda est via.
Sceptrum teneri regium hac dextra decet,
Quae fortiore brachio ferum vibrat.
Natura, leges, iura, et aeterni Dii
Natu minores filios regno vetant,
Dum adhuc superstes vita maiori favet.
Oc, Abolenda ferro et sanguine est Lex impia
Et iniqua iura. Si prius forte est tibi
Concefla vita. Persia priorem vocat
Me ad sceptra regni, mihi prius populus sidem
Suam obligavit, et sacramento ultimum
Devovit animae spiritum.
Nempe inclito
Thracis puellae funere, duorum nece
Fratrum superbo, caede non faussti patris
Insanienti, qui tuae ferrum manus
Suo antevertit.
Militum fidae manus
Distringite arma.
Ad arma generosi viri,
In parricidam ruite, sceleratis comis
Vellite coronam, et spiritum intami sinu
Eruite.
Miles abstine ferro manum,
At tu superba mente si statuis mihi
Sceptrum involare, parce civili locum
Contaminare sanguine, et mecum veni
In singulare praelium. Victor, patri
Succedat haeres Persiae, et sceptri, et thori.
Si non tumente in pectore, est vilis tibi
Anima, in arenam provoco, prodi, manus
Cum fratre frater consere.
Nec horret manus
Nec trepidat animus; sanguinis nec sum mei
Tam parcus, ut me pigeat hoc regnum meum
(Meum aio, quod tu perfida invadis manu)
Asserere ferro. Pono regales notas,
Diadema, sceptrum et purpuram. Haec victor feret.
Recede miles, pateat ad pugnam locus.
Fit duellum.
Vivat Ariaspes! iura vicerunt, Dii
Favere legi. Vivas Ariaspes diu.