Latin
CYRUS., ACTVS I., SCENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
MAgne Medorum Deus,
Et prime Solis aemule.
A genibus manus
Generosa Amazon abstine.
Astyages tuum
Me patere solium colere.
Non patitur tui
Laudata virtus nominis. Quae te tulit
Fortuna Medis?
Nomen Astyagis Tigri
Tanaique notum, splendor imperiitui,
Et Martiorum gloria armorum, mihi
Ab usque cunis grata; ut obsequio tuo
Mererer esse digna.
Iam pridem tui
Votum excitavit, bellica fama inclitum
Notumque nomen. quaeque trans Tanaim et Tigri
Ab usque Scythiae finibus ad Indi ostia
Felice Marte bella gessisti.
Minor
Clamore famae verus Ariennae est color.
Famam minorem multus in campis cruor,
Cadaverumque strata congeries probat.
Placetnestudio Martis assuetam manum
Nobis locare?
Gloriam hanc summam
Servire posse.
Gloriae nostrae decus
Felicitati Martiae innixum manus
Ad ipsa pulchrum sidera extollet caput.
Aut vincere, aut perire decretum est mihi.
Si vinco, vinco numini Princeps tuo.
Si pereo; summa est gloria, obsequiis tuis
Ipsum dedisse sanguinem. Nullus mihi
Herbam ante rollet, quam simul vitam extrahat.
Quod ergo faustum Mediae regno velit
Mithra evenite, bellicae sceptrum rei;
Ius omne Martis, militum obsequia, ducum
Studia Ariennae trado. Parebit tuis
O Nympha iussis, quis quis Astyagen colic.
Tu mea Gradivoregna fulmineo tege,
Cyaxarenque Marte confectum Srygis
Vel mitte ad umbras, vel catenatum meos
Sifte ante vultus. Fida vos Ducum manus,
Columina regni. et publicae Atlantes rei,
Iurate sanctam Principi Ariennae fidem?
Tibi quidquid imis sanguinis uchis meat,
Arienna voceo.
Nescium hoc pectus doli
Tibi sacro Diva
Verticem hunc Virgo tuis
Inclino iussis.
Martius hic aestus ducum
In me reflexus pectus in flammas agit.
Hinc et ego pectus, sanguinem, venas, caput,
Quidquid Arienna est, Regis obsequiis dico,
Ducibus deinde. Aut una nox omnes premet,
Aut ad triumphos unus extollet dies.
Virtute vestratutus Astyiages regit.
Arienna vince, praemium dignum tua
Virtute capies. Marte dum martem premis,
Hostemque Medifinibus regni excutis;
Egocui tradam sceptra, quem haeredem mea
Post fata scribam Mediae, Iuvenem eligam,
Quem fortitudo, et igneus mentis vigor,
Prudensque sensus Mediae sceptris facit
Parem gerendis. Ille, si faveat Mithra,
Reximperabit; reque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
Maiora meritis magne Rex, statuis, tuam
Tuique successoris ancillam iube
Potius vocari.
Mentis intrepidae scio
Merita aestimare. Vade ,sie iubeo, et volo.
Sed ante, more gentis ut solitis colam
Sacris Dianam, liceat umbrosis feras
Excire silvis, quamque venanti Dea
Obtulerit, ipsi victimam gratam dare.
Utilia nobis, grata Diis, virgo petis.