Latin
CYRUS., ACTVS II., SCENA IX.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUisque quod decet, suo
Placere Regi studeat. Est animus reses
Quem non propinquae gloriae calcar premit.
Disserite primum: regna quos Reges amant?
Quos pulchra virtus excolit, quibus faces sinus.
Mavortiales pectoris sedem occupant.
Queis liberalis dextra.
Queis prudens
Queis mitis animi vena.
Queis sensus gravis.
Quid Cyre censes?
Quemque privatum satis
Virtus honestat unica; at Regem omnia
Habere cultae decora virtutis decet.
Diadema virtus una non implet satis.
In quaestione quidquid hac fingi potest,
Es assecutus Cyre. Iam tellus pede
Impulsa saliat. Prima laus Cyro cadit.
Qus arte pollet Musicae? In gratum melos
Chordis citate. Voce tu Astyagen cane.
Mus: Patria clypeus, gloria mundi,
Mars in bellis, Mithra in solio,
Venus alloquio, Charis aspectu
Rex Astyages vivat in aevum,
Patriae Clypeus, vetet hostili
Timides vertiturbine Cives.
Gloria mundi, fronte tiaram
Mithrae ad invidiam gestet in aevum.
Mars in bellis, fulminis instar
Hoste perempto volet ad palmam.
Mithra in solio pulchra sereno
Sidera vultu spargat in orbem.
Venus alloquio nectar abore
Fundat, et aegros corrigat animos.
Charis aspectu vibret ex oculis
Mera fortunae sidera fauste.
Rex Astyages vivat in aevum.
Quis dexter ensem librat artifice mann?
Pugilatus.
Cuidura coestu bella moliriplacet?
Quis audet avidas stringere in luctam manus. Lucta.
Augusta Regis lumina aspectu tui
Satiata ludi, fervida Iuventus, puto.
Attemperandus aestus est. Durant diu
Moderata: cumulat damna violentus labor.