Latin
CYRUS., ACTVS III., SCENA X.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.4.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
NOvos Honores Harpago, novos tuo
Nato, Medarses gratulor,
Quos tu mihi
Refers honores?
Harpago natum patre
Ad sceptra regni adoptar Astyages
meam
Ad sceptra sobolem? Mn: Sic air: Natum Harpago
Ad regna adopto. Propero; iam pompam instrui
Per me imperavit. Tu tuum nat m doce
Assuescere ostro.
Numen acelinas Mithra,
Ipsumque voti cardinem attinges mei
Optatam Hydalci pandis sdiregnum viam.
Quis mihi per animum gandii torrens fluit?
Ipsa inter astra videot excelsus gradi,
Et Sole puro illustre trabeari latus.
Putata soboles Harpagi ad regni novum
Decus vocatur. Votanunc tandem mea
Expressi ab astris. Si quod es Numen polo,
Dimitte curas: si quod es Numen solo,
Tua astra repete; solus et terrae, et polo
Sufficit Hydalces. Sed quis incautum tulit
In ardua error? Esse cur natum meum
Negavi Hydalci? Regia stirpe editum
Cur esse dixi! Fortecum regni arduum
Culmen tenebit. Harpago ingratus nihil
Debere se censebit. Hoc magni solent,
Postquamben gnae sortis afflatu improbam
Pressere sortem. Forte se cura mea
Alitum negabit. Nemo cum solium tenet,
Facile memoriam patitur infaustae sibi
Sottis reduci. Debile est fulcrum spei,
Si quod in Hydalce colloco. Astya ges magis
Forsam favebit Harpago. Certe hic suum
Vivere Darium optavit, et multa illius
Ploravit obitum lacrima, Optavit suo
Me inobsequentem iussui, et rupta fide
Suum Darium barbarae ereptum neci.
Quod est, fatebor. Harpage ambiguo aleam
Fervore mittis. Ante iurata fide
Iussa peremptum morte dixisti. Nimis
Sero recantas. Aliquid audendum est tamen.
Pagina severas frontis attractae minas
Nescit timere: huic or dinem totum rei
Credere licebit. Harpage huc curas refer.