Latin
CYRUS., ACTVS III., SCENA II., lines 2.4.2.2.1-2.4.2.2.66
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.4.2.2.1-66
Unproofread scanNot analysed yet
REx Iubeo: Hydalces Regis imperio caput
Subiice superbum.
Regiae larvae iubes
Parere.
Larvam subditi larvae decet
Parere Regis.
Fictile est nomen.
Sacrum
Ius imperandi.
Fictus est regni color.
Ius imperandi in fictili Rege est quoque.
At obsequendi debitum nullum trahit.
Simul ista mundi Conditor iunxit Deus,
Legem obsequendi, et iura Regnandi. Pati
Legem hanc necesse est.
Quis tibi hoc iuris dedit?
Haec lecta Iuvenum turba, consensus tuus.
Reges creare turba neque Iuvenum potest,
Neque vox Hydalcis.
Civium assensus sibi
Reges creavit.
Non chorus Iuvenum.
Hactenus
Mihi oblatrasti: tota nunc vilis tibi
Videtur esse turba.
Par Regi suo.
Sub Rege ficto fictus est Cicis.
Malum hoc
Peius priore est. Ferre quod potui, tuli,
Me vilipendi, propriis iniuriis
Nihil moveri, Regium est. At dum tibi
Delectus iste coetus est vilis iocus,
Regem suorum iniuriam ulcisci decet.
Tolerare nec nos Regis opprobrium decet.
Absiste. Mentem ratio, non furor regat.
Rex iubeo rursum; contumax nostris caput
Submitte iussis.
Nolo.
Nolentem traham.
Retraham trahentem Iuro rad antem Mithram,
Quicumque hydalcen tangere audebit manu;
Sentiet Hydalcis dexteram parem suae.
Ergo statutum est, Regis imperiis nihil
Obtemperare?
Et plura.
Nunc solum libet
Id scire nostris obsequii an iussis velis?
Pudet obsecutum. Stemma si nostes meum,
Parce iuberes.
Stemma si nossem tuum,
Quocumque ductum Rege, te noscem mihi
Civem rebellem, perfidum, indocilem Regi.
Memori tenebo mente, post horas breves
Vindice subactum calce mulctabo caput.
Quid adhuc furorem, Cyre Rex, iustum premis?
Lente moveri regiam mentem decet
Iustas ad iras. Ultimum id quaero, pari,
Quotot Sodales iure me Regem tibi
Patiere Hydalces?
Nolo te Regem, volo
Tibi imperare.
Disce perfrictum caput,Infligit alapam.
Non excitare Regiam in verber manum.
Superi! tonate. Sinite.
Quid? ferro manum
Applicat?