Latin
CYRUS., ACTVS III., SCENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.4.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUod cogitavi, subolet. Audivi parum
Sed inde multa intelligo: Accedam prior
Arienna!
Cyre! plura non fari licet.
Ubi verba desunt, supplet eloquii vices
Vultus silentis, eloquens satis tui
Interpres animi.
Cyre!
Quid mandas meae
Vitae imperatrix?
Cyre! non possum eloqui.
Etiam tacentem intelligo.
Sed non satis.
Affectus est, qui disserit.
Nondum omnia.
Et spes futuri.
Prop us accedis rei.
Evolve totum.
Vota non tacent, satis
Arienna mentem prodis.
O utinam et suam
Cyro liberet prodere!
Patentem vides.
Dicam, quod anceps animus ambiguo diu
Pectore tenebat. Cyre, non vilis tui
Mihi sensus animum vellicat, ut olim tibi
Credam parari regna.
Quis tibi hoc Deus
Caeli reclusa nube spectandum dedit?
Arguimus illud nempe, quod visum fugit.
Sed quae arguendi signa?
Manifestum mihi
Deditipfe Cyrus.
Cyrus? indicium sui
Quod facere potuit? Forte quodnatus patre
Pastore, agresli in nemore consuevit vago
Gregi imperare, iam inde condidicit probe
Artem imperandi?
Nemoris ex umbra indoles
Non trahitur ista nobilis, honorum capax
Aliud loquuntur abdito in silvae specu
Cunae repertae, symbolis Regum inclitae,
Reguumque signis illitae.
Has Cyri putas?
Pridem perisse decuit et carie, et situ,
Si quae tenello lectulum infanti mihi
Dedere cunae.
Vidit Astyages sui
Inde emicare symbola Darii, dolor
Corripuit animum, sceleris antiqui memor,
Se flevit ipsum, vivere optavit super
Charum nepotem, Regiae frontis iubar
Illi daturus.
Forsitan vivit nepos
Ignotus aulae.
Cyre, si vivit, meo
In amore vivit.
Vivit in votis meis,
Et beat utrumque.
Multa debebit tibi
Arienna.
Multa cyrus Ariennae.
Tibi
Omnia Arienna.
Quidquid est cyrus, tibi.
Si vivit ille Regis Astyagis Nepos,
Tu Cyre regnas
Ille si vivit, pari
Arienna iure sceptra cum vivo tenes.
Ita Rex spopondit, Ille quem haeredem legan
Rex imperabit; teque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
Nihil addo Cyre.
Multa dixisti nimis.
Sed amica genio: si polus coeptis favet.
Finitur primus dies exhibitionis,