Latin
CYRUS., ACTVS III., SCENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.4.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
SPes regni adempta est Quid trahis vitam, tui
Mera larva Hydalce? duplici insigni probro,
Sperare quidquid licuit, interiit. Nepos
Astyagis esse desii. Infehx metreum
Hallucinante pendulum lingua, dedit
Immane Hydalci vulnus; a Cyro altera
Impressa plaga vultui est. Tantum probrum,
Quis vilis animus, deses, ignavus ferat?
Me nempe post hac Imperiad solium favor
Regis vocabit? Nobilem mundi iocum,
Probrum parentum, dedecus stirpis, meae
Nec gentis umbram. Decidi regno, iacet
Gloria parentum, nomen illustre, et decus
Generis avitum periit, et solus sibi
Seperest Hydalcos. Hic quoque intereat: Sine
Honore vitam ducere, infelix nimis
Est vita, morte durior. Postquam omnia
Periere, quid super stitem vitam queat
Retinere in isto coropre? extrudam halitum
Ferrosupremum. Cynthie infaustos polo
Devolve currus; atra nox densis tegat
Mundum tenebris, ut mei maculam probri
Spectare nequeat Tanta lux solum micet,
Quanta ad videndum sufficit ferrum, ut meo
Later: Imprimatur Torpor invadit manum
Pavorque mentem. Hydelce, quid dubitas? tui
Meliore pridem parte periisti: hoc super
Quod restat, est Hydalcis exuvium: suam
Requirat animam. Morere. Non possum. Fuge:
Hoc tibi relictum est liberum post tot mala.
Quid fugio, sic me non fugio. Totum malum
Ipse mihi Hydalces sum. Fugae inveni viam:
Fugetur anima corpore, et tuto est loco
Salus Hydalcis. Quis timor dextera mihi
Excussit ensem? quando iam certum est mori,
Et prostitutam nominis famam meo
Sanguine lavare; pondere iniecto meum
Premam ipse ferrum: liberam fugae viam
Scrutabor animae, et spiritum hac sede evomam,
An cui videmur? arbitro sedes vacat.
Ego, quod Hydalces flammeo ancherontivovet
Faustum eventire, Regiae frontis notae,
Valete, terra, et sidera, et patria, et Pater.