Latin
CYRUS., ACTVS IV., SCENA X.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.5.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
HAec horrida, inquit, silva Danielem suo
Cyro admovebit, haec dies iunget duos.
Capio Ariennae verba: sunt omen bonum.
Daniel, quid ista sede? quae causa huc tulit?
Arienna magni cordis Herois mihi
Condixit hodie sortis optatae locum.
Arienna ad arma rediit.
Hac silva mihi
Cyrum spopondit iungere.
Hac silva? hoc loco?
Sic mihi Choaspis Mardanes servus refert:
Haec horrida, inquit, silva Danielem suo
Cyro admovebit, hic dies iunget duos.
Capio Ariennae verba: me meo placet
Donare Cyro.
Cui cor evelli furens
Rex imp eravit?
Alia mihi dixit polus:
Alia Ariennae spondet Heroa indoles.
Sed si peracta iussa?
Non fallit Deus.
Arienna me non ludit: haec geminos dies,
Haec silva iunget.
Ergo moriendum est tibi
Cyrum ut requiras.
Imo redeundum est prius
A morte Cyro, quando viventi Deus
Alia spopondit,
Redeat omnino tuus
A morte Cyrus. Cyre! sunt tuta omnia.
En ipse qualem postulas, vivus, tuus.
O Cyre! qualis advenis!
Qualem tibi
Reddit Arienna.
Mentis angustum sinum
Superat voluptas. Video spes omnes meas,
Promissa caeli, dirutum cultum Mithrae
Delubra strata, thuris extinctos focos,
Honore vacua templa fictorum Deum,
Verumque tota Media Numen coli.
Sed adhuc latendum est. Marte succingi iubet
Arienna Cyrum.
martis evertet minas
Qui statuit alia.
Vertet Ariennae calens
Amore votum.
Fine potietur suo,
Suoque Daniel, Cyrus, et regnum, et Deus.
Nos Martis arma iam vocant. Fruere ruo
Daniele Cyre, donec hac legens viam
Arienna, quod spopondit, ad votum expleat.
Salvere iubeo Martiam belli ducem,
Hic Phoebus illi vota, quae poscit dabit.