# POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.5.11.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, CYRUS., ACTVS IV., SCENA Xl.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/2.5.11.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/2.5.11.2

MArs est in armis, aera virtutum cient
In arma nostram Saepe sub rigido Iove,
Sub ustulante Sirii ardentis face
Exercitati praeliis magni duces,
Multaque onusti gloria, et patris graves
Ex Hoste palmis, addite hoc vestris novum
Decus triumphis, domitus ut vestra manu
Perses superbum subdat Astyagi caput;
Aut proprio avidam sanguine extinguat sitim.
Mihi hoc honesta causa, quae pariter Mithrae est,
Probata virtus militum, vester calor
Aptus animare deses in pugnamgelu,
Ardorque spondet. Hoc pudet, quod hae manus
Non sortiantur aemulum dignum suae
Virtutis igne. Persis, ut nostis, levis,
Effeminata, mollis, ad fusum magis,
Quam ad arma nata. Palma non vilis tamen
Inde referetur; quando plebeius timor
Resumet animam, et stabit immotum suo
Fidele Regi vulgus, ac regnum sui
Iuris et honoris. Dux 1. Ampla fortunae bona,
Famam ac honorem, sanguinem ac vitam damus
Mithrae potenti, patriae, Astyagi, tibi.
Iam parta palma est. Cyrus hic modicam mei
Moram tenere iussus, huc adsit: monet
Ad arma temptis.
Detinet Daniel
Bene est=
Hoc ego vovebam, ordinem Daniel rei
Seriemque nosset. Ille quid casus patet,
Sagace mente pervidet, quidquid iubet,
Id vos peragite. Classicum in Martem vocat.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
