Latin
CYRUS., ACTVS IV., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
O Mea voluptas! una votorum quies!
O Cyre! tene video? et optato datur
Satiare vultu lumina?
Adiuslus tuos
Adsum vocatus Cyrus.
Osacris manus
Iam digna sceptris. Grandis o cervix, grave
Gestura regni pondus! Opatere tuum
Exosculari pectus Astyagen reum.
Nihil hic reatus Regii est.
Ego te fera
Tygris peremi.
Vivo.
Non inde est minus
Crimen iubentis. Te dari epulandum feris
Ego imperavi.
Mitis hic furor fuit,
Atque ira nulla.
Gravius acculant meam
Crudelitatem: illae pepercerunt, ego
Volui peremptum. Ego carnifex stir pis meae
Te lacrimantis Matris extraxi sinu,
Meosque amores perdidi, obieci lupis,
Crudelis, atrox, mente deiecta surens.
Mittantur ista, quando me incolumem vides
Tibi restitutum. Vivo; et amplexu tuo
Gaudeo receptus.
Nate, non metuis tuo
Adhoc cruentas anguine Astyagis manus?
Primum has vereri incipio, non notas prius.
Onate! pectus gaudii tanti incapax
Destituit animam. Nate!
Quam gratum tuor
Utrinque amorem! Cyre tu Astyagi animam
Evellis, animam reddis Ariennae: ad feras
Tu destinatus redimis Ariennam a feris,
Te sidera mihi, me reser varunt tibi.
Tibi obsequentem.
Me tibi ancillam.
Ut meo
Iucundus animo gaudii torrens fluat,
Concede veniam Cyre tentatae necis.
Pater tuorum nescium actorum rogas.
Iussere factum numina. Cy. Atque eadem tamen
Vetuere crimen.
Quic quid est actum hactenus
Oblivioni detur.
In Lethe natat,
Quodcumque crimen este credebas tuum.
Nunc Cyre meus es: nunc mei arcanos sinus,
Tibi recludo pectoris. Quidquid meum est,
Sceptrum, tiaras, purpura, Imperium, tuum est:
Ego te nepotem agnosco, et haeredem creo.