Latin
CYRUS., ACTVS IV., SCENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.5.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
ET hunc nepotem agnoscit? haerede creat?
Absiste Rex, abfiste, non est hic tuus,
Quem postula sti iuris haeredem, nepos.
Quae monstra rerum parturis? quis te novus
Similisprocellae trudit huc mentis furor?
Ofraudulente, et impie Acherontis satus,
Erebi satelles!
Harpagonon hic patre
Editus in auras? Grande se prodit malum!
Auguste Princeps, falleris, larva est stygis,
Non stirpe natus Harpagi. Oaudax caput!
Tune est Darius? Tune, quod fari pudet,
Astyagis ortus sanguine es?
Quantis dolis
Fortuna nos implicuit Arienns.
In rei
Intenta finem pendeo.
Dicam tuam
Scelerate stirpem, Rustico natus patre es,
Vilis bubulcus, lanei pastor gregis,
Quem sascinantis ambitus honoris suo
Ab antro in urbem traxit, ut mixtus choro
Facilis Iuventae ad magna reperies gradum.
Conficta veris more permisces tuo.
Etiam haec Choaspi?
Rege praesente.
Et vides
Tacesque ad ista magne terrarum Deus?
Plura meditantem reddit attonitum stupor.
Quae ficta sunt? Quae vera sunt?
Regi cloquar.
Me patre natum rustico, falsum est: gregem
Pavisse, verum est: urbis adrisse hos lares,
Verum est: honoris ambitu, falsum est. Choro
Mixtum iuventae facilis, est verum: gradum
Per hoc ad alta quaerere, est falsum:
Vides
Audacis insolentiam? Est Regis gravis
Conten ptus, haec procacitas linguae
Loqui,
Non didicit aliter Veritas.
Sed te decet
Loqui modeste, Rege praesente.
Et simul,
cum mandat ille, libere loqui decet.
Alio migratis,
Rustico natum patre
Si non fateris, ede, qua stirpe es satus?
Quam te veceri condecet. Verbis tibi
Nihil reponam. Rex loqui iubeat, loquar.
Sile choaspes Iudicis munus tibi
Arienna trado; quaere, quod causa haec petit.
At tu roganti redde responsa.
Obsequar.
Qua stirpe natus?
Regia.
Sed quo Patre?
Ignoro.
Sed qua Matre?
Mandana.
Notis
Totius oris hanc refert. Videor mihi
Videre coram.
Laneum pastor gregem
Es insecutus?
Saepe de feris tuli
Palmam peremptis.
Testor Arienna id mei
capitis periclo docta. Quis patris vices,
Pater putatus, hactenus obivit?
Vocant
Mithridatem,
At urbi redditum, quis te suum
Fatetur esse filium?
Nemo.
Harpagum
Nescis parentem?
Nescio.
Ambiguo iterum
Errore ferimur. Harpagus non suum
Natum fatetur?
Harpagi ignotum mihi
Est nomen ipsum.
Quantus errantes agit
Labyrinthus animos! Harpagi natum volo.
Agnosce, Regum Cynthie, Choaspis fidem:
Hunc tu nepotem, et Mediae Regem, tui
Sceptri, tiarae, ac purpurae haeredem, nisi
Fides Choaspis pura vetuisset, tibi
Iam deligebas. Cauta sit Regum fides.
Impostor aulam multus ingreditur. Sed en,
Tui nepotis Harpagus fictus pater
Verum Darium sistit.