Latin
CYRUS., ACTVS IV., SCENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.5.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
ABiit, feroce frontis aspectu suam
Testatus iram.
Rigidus hic frontis tenor
In nos reclinis gratiae aurora est.
Nihil
Adhuc peractum est.
Plurimum quando
Qui potuit unus clauderc intentis viam.
At nihil Hydalci spondet.
Agnoscit sucadit
Illustre germen sanguinis.
Nondum suo
Id fassus ore est.
Fassus est facto: neci
Adiudicavit aemulum regni procum.
In spem resur gat animus: arridet bono
Fortuna vultu: tuque pars animi mei
Assuesce regno.
Munus hoc semper tuum
Dicam choaspes.
Disce, quod Regem decet,
Frontem arcuare: pulchra Maiestas amat
Vultus severos. Frange subiectos metu:
Contempta sceptra sunt, ubi non est tirnor.
Dignare paucos Regio affatu: nimis
Viles amatos efficit Reges amor.
Tibi imperare neminem tolera: nimis
Servilis animi est, ferre, quem timeas, tul
Regni ministrum. Saepius fulmen vibra,
Quam dona spargas: munera abiectum suis
Facrunt, timendum fulmina. Arbitrio tuo
Genioque vive: quod libet, Regi licet.
Consilia nulli crede, nisi fidum scias.
Hinc et Choaspem, et Harpagum solos fove.
Tua documenta pectoris condam sinu.