Latin
CYRUS., ACTVS V., SCENA VLTIMA., lines 2.6.8.2.1-2.6.8.2.63
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 2.6.8.2.1-63
Unproofread scanNot analysed yet
O Cyre! Cyre! Cyre!
Arienna!
Quid video? mens
Est iste Cyrus? umbra vel Cyri est mei?
Sum Cyrus ipse.
Nate! quid demens Avus
Inte pattavi?
Fraude peccatum est. Sequens:
Amor innocentem te probat. Vel sic quoque
Errasse praestat, quando ab errore hoc novi
Vena referatur gaudii.
O fallax Sinon!
Ubi est Choaspes?
In fuga mea est salus.
Sub ictum auras: tollitur.
Scelerate! Averni mostra te praedam trahant.
Quin et egofugio, ac Rege deposito iterum
Vilis bubulei patriam sortem induo.
Quod Cyre Numente mihi rursum dedit?
Quem ego eruentus carnifex stirpis meae
Toties Averno victimam iussidari?
Quis te redonat morte redivivum Deus?
Arienna numen illus est; cuius mihi
Amore vita constitit. Quod me sibi
Petiit necandum, amoris imperium fuit:
Servare voluit.
Fateor: at maeror tuus
De nece nepotis iussit ignotum tibi
Servare vitae sanguinem; proprium quoque
Strinxit Ariennam debitum; ut vitam datem,
A quo recepi.
Fraudis hic sanctae dolus
Laudem meretur: votum adimplesti meum.
At triplicato foenore implerum ost meum:
Avo nepotem reddo, me reddo Patri,
Mihique Cyrum.
Et patruum Cyro.
At mihi
Quis ille patruus?
Cyre, hic est Cyaxares,
Pater Ariennae. Parce, quod sero tuum
Diad ema adorem: tanta tempestas simul
Obiecta menti gaudii abstraxit meos
Ad nota vultus.
Nullus hic culpae est locus,
Sic addecebat. Quanta me moles quoque
Laetitiae inundat! Patruum, affinem, meam
Sobolem recipio. Cyrus Arienna est, tibi
Quem Rexspopondit?
Ipse si est Regis nepos,
Promissus ille est.
Cyrus est nepos meus,
Audite regna Mediae, et quidquid patet
Ad usque fines ultimos mundi, meum
Cyrum nepotem agnosco, complector, colo.
Sed unde vestis Regia, et cydaris tuo
Imposita capiti?
Numen indigno tulit
Deditque digno
Scilicet Hydalcis fuit
Hic apparatus.
Quod meis iterum auribus
Ferale nomen insonat? Hydalces ubi est?