Latin
CANVTVS Tragoedia., ACTVS I., SCENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 3.1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUicumque Amori rapuit oculorum sacem
Debebat una fingere expertem aurium
Audisti Aquane, quanta Canutum tegit
Regis faventis gratia, ut claudat viam
Vero influenti.
Fascinum hoc fictae puta
Pietat is esse, et artis assuctae dolis,
Qua fronte amores prodit, atque animo tegit
Canutus odia.
Nota mihi fraudis via est,
Per quam dolosus currit ad regnum Sinon.
Sic est: dolentem saepe sua soror, mea
Coniux notavit, fata quod iniqua fide
Sibi tenella sceptra sustulerint manu;
Quae per paterni sanguinis rivum insuum
Sinum fluebant: siquive fit caelo aequitas.
Sperat futurum, ut candidum tandem ferat
Aurora mundo. Cynthium, quose inferat
Legitimus haeres patris erepti throno.
Iniqua fata dixerim, sceptrum alteri
Si per favorem conferant, cuius mihi
Natura ius concessit. At coeco tamen
Si fata currunt impetu, et casus magis,
Quam ratio, habenas patrii regni in finum
Minus merentis conferat; non sic mihi
Caecus erit: oculus, languida aut residis manus
Vindicta, ut ira iaceat, et nullo paret
Occurrere obice.
Quod quod audari subis
Discrimen animo, socius ingenua fide
Subibo tecum. et quando iam iussa est procu!
Aula exulare veritas, fraudivia
Pandenda restat. Saepe, quam captus dolis
Rex veritati denegat, fraudi exh bet
Benignus aurem.
Verba iam labris premo
Operique mentem praepara. Videor mihi
Audire nota voce Canutum loqui.
Hic in recessu verba venari libet.