# POESIS DRAMATICA, Pars IV 3.2.4.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, CANVTVS Tragoedia., ACTVS II., SCENA IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.2.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.2.4.2

DEmum fuga cis terga praecipiti gradu
Eram aslecutus: cassus at labor fuit
Precum et minarum; nec manu iniecta fagam
Prohibere licuit, quoque vibrabat minas,
Excutere ferrum: vestium cultus, color,
Statura, vultus linea, capillus, probe
Mihi sunt notata. Militis parva manu
Si roborare libeat Alfidum, brevis
Dabit hora praedam.
Regia accinctus latus
Cohorte, primum quaere per notum nemus;
Exinde in ipsa castra Canuti vola,
Ubi fa ma fert, Amozonem ferroinclytam
Froeno iugalem flectere, et Martem sequi.
Metas honoris debiti excedas. licet.
Fas est in isto gonere, quod in alio est nefas.
Ego imperavi: innoxium culpae mea
Faciet voluntas. Gloriae quantum meae
Alfide studeas, experimento sciam,
Si mihi Ragundam in vinculis sistas. Manu
Si tela contra tendat, et raptam tibi
Canutus iterum tentet eripere, pari
Vi perduellem stringe Canutum, et mihi
Regique siste. Regio armatus vola
Ad castra iussu; Vinculo aeterni tibi
Amoris obligabis Henricum.
Volo,
Quocumque princeps magne, me servum iubes.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
