# POESIS DRAMATICA, Pars IV 3.2.7.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, CANVTVS Tragoedia., ACTVS II., SCENA VII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.2.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.2.7.2

EQuidem putabam gratiis flexum meis,
Meoque amore, posle Canutum pios
Imbibere sensus pectore, et dastam fidem
Imprimere cordi: quique coniunctis valet
Pietate et armis, gloriae ascensu suae
Cotem vel escam grandis invidiae forc.
Agnosco demum credulae errorem spei.
Odia ab amore sumpsit, et fictam fidem
Retulit favori. Regiae mentis pios
Nequit favores ferre, promeritos ferat
Ergo furores.
Saepe quos credis minut:
Dolis valere, tutius fraudem instruunt:
Quoque magis esse creditur constans fides,
Securiore graditur ad crimen via.
Ignosce genitor, nostra si peccat nimis
Audendo lingua: Vereor excelsam tui
Prudentiam animi; non tamen primos Ducis;
Decuis Honores, vimque Marortis tui
Conferre in illum, cuius in fibris calet
Ambitio regni, quique spem sceptri sibi
Haereditatis iure non dubtam facit.
Nondum paternum, nate, consilium tenes.
Tu mihi levamen unicum, et stitpis meae
Spes una, Magne, es. Ergo non decuit tuum
Periculo si fluctibus Martis caput
Dare opprimendum. Dubius eventus mihi
Belli hoc prohibuit. Quod mihinon est datum
Praeominari, fama Canuti hinc micat,
Ubi ego volebam perditam; seque inclitis
Agit qua drigis: quem que sperari sibi
Fas est honorem, vita Canuti sua
In luce sepelit. Nate, non demum vides,
Si vivit, ille, dubius eventus tuo
Sceptro minatur, ille si moritur, tenes.
Solium paternum. Quando spes alit duos,
Minor in utroque est. Certior scopum tenes,
Si pereat ille, qui esle rivalis potest.
Sed maior inde surgit, unde- Aurem mihi
Quis hinc tumultu miles insolito ferit?
Metumque in ipsos cordis infunditsinus?

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
