# POESIS DRAMATICA, Pars IV 3.3.7.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, CANVTVS Tragoedia., ACTVS III, SCENA VII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.3.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/3.3.7.2

UT credere licet, ultima securis reis
Cervice secta spiritum et vitam abstulit.
Ut credere licet? Ergo non notum tibi est,
An iam ceciderint, an supervivant adhuc?
Auctoritate Regia impulsus, necis
Maesta ut veniret charta Custodi in manus
Mea fuit una cura. Supremo actui
Adesse frustra quaesii. Affectus mihi
Tenerior animum subrit, et vetuit mei
Spectare coram affinis infamem necem.
Sed ecce Mahomet advenit: turris cavum
Ille penetravit; rile decretae rei
Totum doceb tordinem.
An vivit super
Canutus? an iam verticem ferto dedit?
Domine, suprema linea est vitae suae
Recisa ferro: Socia quae sceleris fuit,
Est facta socia mortis, et pari dedit
Collum securi.
Sidera infausta! et meis
Inimica fatis! Magni, et Henrici impia,
Mendaxque lingua!
Libeat audire, o Pater.
Nolo. Revolve ad Regiam comes gradum.
Illic cruentum sceleris infandi ordinem,
Seriemque melius audiam, quo per dolum
Cecidere gemina fulcra, Canutus meus,
Mea Angelina. geminus iniustae iocus
Ludus que sortis. Iste maerorem locus
Angustiasque mentis haud satis capit.
Laxanda iam surgentibus toto impetu
Via est per oculos lacrimis. Praei meos
Ragunda gressus: tuta sub nostrae manus
Protoctione spiritum et vitam trahe.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
