Latin
S. IDDA., SCENA VI., lines 4.27.2.1-4.27.2.56
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 4.27.2.1-56
Unproofread scanNot analysed yet
QUid lenta nostros sustinet iussus mora?
Causam morarum cernis. Hinc atque hinc micant
In me mucrones.
Dedecus nati patris
Adulteraeque matris obscaenum genus?
Et vos rebelles Principi? patri? mihi?
O probra mundi! Filii patri dabunt
Per arma legem?
Niltuo hic agimus probro;
Sed protegendae impendimus matri manum.
Hoc est honori dedecus apertum meo.
Et vita honori servit, et ferum tuo.
Infamiam defendit, et calcat patrem.
Brevem statutae quaerimus poenae moram.
Longam dolori quaeritis poenam meo.
Patri obsecundo; pono, quod strinxi manu
Amante, ferrum. Quod manu prohibes agi,
Ago nunc fluente lacrima.
Ferrotua
Si sauciantur viscera, haec sanent preces.
Et planctus iste chalybe me offendit magis.
Pro capite matris lacrima nati fluunt.
Matrinefandae filii ae quales student.
Te chare genitor, aspice innatis tuis.
Iddam scelestam in filiis cerno suis.
Simul ergo matrem et filios morti immola.
Removete genibus improbae matris satum.
At tu scelesta, perfida marito, mei
Oblita honoris, generis et stirpis tuae,
Iurisque coniugalis, et fidei, et Dei,
I, quaere Averni lacubus Ottmarum, et refer,
Huc te venire, ut annuli penses vicem.
Non aliud illi munus acceptum est magis.
Obtemperavi viva, nec moriens quoque
Tuo reluctor nutui. Fui, ac ero,
Licet usque nolis, Idda tua; tu haeres meae
Integritatis.
Integrisiquid fuit,
Ad ima tecum defer Acherontis vada,
Sed heu! Probrorum, infamiae, et turpis notae
Relinquor haeres!
Lucis, o Numen! tuae
Infunde radium Coniugi, et lusae dolos
Umbrasque mentis disiice; at crudae necis
Tormenta, labem nominis, et infamiam
Mihi reserva.
Meruit hoc vitae tuae
Nefanda series.
Rapite sceleratam magam.
Servate Superi coniugem! Princeps vale.
Olim beatos inter astrorum choros,
Ubi veritati, nubis immuni, patent
Omnis, pudici pectoris candor, fides,
Amorque coniugalis, et vitaeinnocens
Tenor patebit, tuque gaudebis tuam
Iddam innocentem mortuam.