# POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.1.4.2.1-55

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS I., SCENA IV., lines 5.1.4.2.1-5.1.4.2.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.1.4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.1.4.2.1

ERgo latentem viperam, atque atrum sui
Cordis venenum Olmanus, ac una Arbaces
Vomuere in aures REgis, ac meum acribus
Fixere nomen spiculis?
Nil tam sacrum
Sanctumque, quod non invidi attentet procax
Temerare lingua. Quidquid est actum tuo
Ad Bactra Marte. quing id eluxit manu
Roboris, et animo spiritus, stultum vocant
Furorisaestum: calui adscribunt, tuo
Quod Marte et arte viceris.
Sed non diu
Livor triumphet. Ultio in nostra est manu,
Latcrisque ferro. Stultus an fuerit furor,
An ars, vigorque dexterae, hic lateris mei
Decernet ensis: quaeque ucsanitumet
Spuma veneni lingua, condiscet loqui.
Et meus hic ensis ardet ultrici tuum
Reparare honorem verbere.
Rosille, hinc abi,
Meisque verbis publicos famae canes,
Vatiniani dentis haeredes. mei
Lupios honoris, publicum in campum vom
Ad singulare praelium. Si sunt viri.
Conserere tentent feminae inhonestam manum.
Ros. Quae poscis arma in praelium? fustes? sudes?
Agilesve fundas?
Arma quae nomenpetit
Ipsum duelli. Ros. Domina, si ferro petis
Deliberare, multa, quae timeas, habes.
Et quae? Ros. Timendum vulnus est. Etenim nimis
Aut pungit, aut nimis ferit.
Lurco, hinc abi,
Et iussa perage. Ros. Gratias puchro nimis
Rependo titulo; et propero mandatum exequi.
Amande Hydaspes, mentis excelsus tuae
Vigor, iuventae nobilis amoena indoles,
Et nomen ipsum, nescio, quodnam mihi
Insinuat animo nectar, atque alium obiicit
Memoriae Hydaspen, cuius affectus mihi
Cor pene marcet.
Alius an quisquam est super
Terris Hydaspes, monine et meo, et tuo
Amore dignus?
Filius meus heu! mea
Unica voluptas, unicum et vulnus meum.
Quis casus, aut quis sortis inamcenae suror
Impetit amatum germen
Heu! quintum fluit,
Ex quo recessi patriam, lustrum; et nihil
Meo de Hydaspe fama, de meo nihil
Hypate loquitur. Interim, quae cor premit
Natos videndi cura, me pene enecat:
Quaeque solet aliis premere maerorem, mora,
Mihi exacerbat.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
