Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA X., lines 5.2.10.2.1-5.2.10.2.57
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.10.2.1-57
Unproofread scanNot analysed yet
--v ---v -Ego sum Dorilus,
Quem petis Alethes, cuius alloquio frui
Desiderasti Fare, quid Bactris novi?
Auguste sese sponte maiestas suo
Splendore prodit, nube nec patitur tegi
Suos honores: huius affusus pedi
Adoro Regem, Dorilum sese pia
Qui fraude simulat.
Surge: sed tui
Me sustinere Dorili vices puta:
Et quidquid adfers, prome secura manu.
Charos paterni amoris amplexus fero,
Solaciumque mite, quo durum erigat
In spes dolorem, seque post tempus breve
Pace reparata carceris situ sciat
Eliberandum.
Callido a veri via
Dolo recedis.
Pauca, quae dixi, rei
Sunt tota summa.
Summa magnorum brevis
Mendaciorum sunt.
Prius aperti oscitet
Vorago Averni, meque demersum voret
Hiante rictu, quam dolo Regem implicem.
Vorabit ante vota Nil fraudes iuvant.
Quod cumque clausi pectore, in apertum dedi.
Quod sponte non eloquere, supplicia eruent.
Nec mors docebit ipsa me secus loqui.
Vanos colores amove, et verum cane.
Quod veritaticonsonum est, Princeps, dedi.
Quod veritaticonsonum est, adhuc tegis.
Evolve vestem.
Veste nil te gitur doli.
Quicumque Regi fidus es, manum admove,
Scissaque veste, absconditam fraudem etue.
Sidera, patronam tendite auxilio manum,
Auguste, iura gentium offendis: Diis
Inspicere solis cordium arcanum licet. Extrahuntur litterae et cistula.
O lingua mendax, perfida et ab ipsa styge
Loqui erudita! siccine Augustum tibi.
Licet implicare fraudibus? caeco luat
Turris profundae carcere admissum nefas. abducitur
O iuste vindex criminum, in fulmen manum .
Protende Mithra!
Pagina hic nulla manu
Inscripta, nullis anuli aut cerae notis
Signata prodit.
Arbaces clausum explica
Volumen. Ista Regis (haud erro) manus
Est Bactriani. Da, legam. NB. Verba Epist. Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Quid istud astra? Ergo Semiramidi venit,
Non Dorilo iste nuntius? "Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Accipe sub ista pagina amplexus meos,
Et mille amoris pignora, affectum patris.