Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA XI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
DOrile, secundo melior allapsu, tua
In vota spirat aura.
Quae faustus mihi
Mercurius albae sortis indicia canis?
Vidisse Alethen videor; aut animus meis
Oculis Alethen finxerit.
Alethen? ubi,
Ubi est? amici ut liceat amplexu frui?
Allapsa species eminus Alethis fuit.
Quo se recepit?
Arbaces dum me tenet
Sermone captum; visus ut fulmen locum
Transire Alethes.
Insequiabeuntis pedem
Te condecebat.
Qualis ex oculis fugit,
Nec ulla per vestigia notari potest
Umbrae character, talis abreptus meis
Oculis Alethes, visus est tenu es levis
Abire in auras.
Nescio an faustum feram,
An tibi sinistrum nuncium. Nondum quadrans
Effluxit horae, Iuvenis ignotus quidem,
Sed ut character frontis atque oris notat,
Stirpis probatae, arcana quem ferunt tibi
Tuliffe Bactris, visus est turris cavae
Deduci ad antrum.
O Dorilo infelix dies!
In me, in parentem, quidquid irarum est, Ninus
Orco evocabit. Video iam lorvas, quibus
Mens inquieta servet, et saevum mihi
Minata lacerat nomen, et famam et fidem:
Obseura turris antra subeamus: diem
Hinc forte Alethes rebus in cereis dabit.
Occlusus aditus prohibet accessu.
Dabit
Custos amicis.
Astra dub tantis gradus
Regite, et sugate regio larvas sinu.