# POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.3.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.2.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.2.3.2

MEmnonis amores, in Semiramidem suam
Constantiores chalybenon ulla queunt
Ratione flecti. Qualis aftuso tumet
Torrens ab imbre, seque praecipiti rapit
Per arva lapsu; talis inopino impetu
Aggressus animum, mollibus, validis tamen
Verbis in arctum compuli.
Num quid Nino
Sperare sas est?
Constat immotus sibi.
Admota tela, cassa ceciderunt, neque
Ratione flecti passus est ulla sinum
Animi obltinati. Verba reverenti dedit
Composita melle, mens tamen semper stetit,
Ut dura cautes.
Quercus annosa ut fibris
Aegre emovetur; sic diu obstricuts, sua
Radice velli facile non potest amor.
Radice velli si nequit, nostram potest
Cadere in securim.
Sustine fir mum spei
Gradum labantis. Regis auditus favor,
Ad coniugalis foedus ineundum thori,
Fulmen inopinum sensui molli fuit.
Hoc luce primum terret, atque oculos face
Excaecat ipsa: mox ubi terror cadit,
Ratioque menti redditur, puro magis
In Sole spectat, quid quid horrebat prius;
Quodque improbabat, mente meliori probat.
Sapienter ista Nam quis ad primum im petum,
Infirma quamvis, moenia everti putet?
Hac usus arte, sana consilia mora
Petenda suasi. Reddat innocuam sibi
Serenitatem; deinde composito omnia
Discutiat animo: videat, in quantas fluat
Fortuna sponte grat: as: qualis sibi
Aspiret aura, Coniugi quantum decus:
Quid demum honestas postulet, leges velint,
Prudentiaeque providae dictet modus.
Tentandus ergo Memnonis rursum est rigor.
Cadit ad secundum saepe, qui primum impetum
Excussit animus. Iste sit vester labor,
Fidi Ministri, Memnonem acclinem meis
Formare votis. Totus huc vestri fluat
Spiritus amoris, meque det voto meo.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
