Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
PRaesagus animus, nescio, quantas mihi
Sortis procellas dictat. Heu! semper leves
Fortunae amores! semper inconstans favor
In hoc locasti Memnonem in summae arduo
Felicitatis apice, graviorem ut suo
Lapsu ruinam traheret! Hic ergo fuit
Victoriarum fructus? haec merces mei
Laboris inter arma Mavortis? Mea
Statuuntur hic trophaea, et edomito inclita
Ex hoste spolia, ut esse condiscam miser,
Viduus que viva Coniuge; et tantae cliens
Felicitatis, quidquid est vitae super,
Inter dolores, inter aerumnas traham?
Bis ille miser est, ante miserias suas
Quisquis faventis mella fortunae bibit.
Fortuna multum robori, Memnon, tuo,
Animoque debet. Illa si quando dare
Distert laborum praemium, demum manum
Benigna aperiet, debiti ut solvat fidem.
Prodigere vitam, spargere cruorem, neci
Sponte obviare, vincula, et famem, et sitim
Perferre didici: sed Semirami dem meo
A latere tolli ut patiar hoc animus fugit
Vel cogitare. Morte divelli quidem
Tantos amores, arduum est: gravius tamen
Vivam videri Memnoni vivo, et meo
Latere revulsam. Sideris quis me invidi
Sinister oculus vidit, et violens Nini
Ad arma traxit, ut perillecebram et dolum
Mavoritalis gloriae, extremam daret
Mortis in abyssum?
Siste te, Memnon, Nino:
Ut mitis ille est pectoris, si fors tuos
Videat dolores, vota mutabit sua.