Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
BActris Alethes advenis?
Bactris.
Mihi
Hic multus est amicus.
Oribam quque
Fidel ores inter acdenses.
Locum
Tenet ille primum.
Pagniam hanc per me tibi
Iubet exhiberi.
Nota mihi amici est manus,
Notus character,
Id quoque adiungi iubet;
Adesse semmper nuncio adiunctum suo (legit litteras.
Charorum Alethes primus, et primus mei
Amoris obses.
Quod legis nomen, meum est.
Legatus isthuc advenit iussu meo,
Negotiorum grande quem pondus trahit.
Opis et favoris indigum fidei tuae
Committo: quidquid consili aut operae potes,
Impende amico; fac que (quod velim unice,
Mihique veteris spondet affectus fides.)
Ut te Orisban habeat, aut potius puta
Adesse Orisban: quoque me velles loco,
Hoc statue Alethen.
Nectar affundit meo
Animo hic character.
Quidquid ab amico potes
Sperare Alethes, quid quid ab Orisba tuo,
In me reperies: consili si quid mihi
Industriaeque, aut virium, totum tibi
Serviet, Alethes. Nolo spem victis tuam
Lactare verbis; opera, quae poscis, iube.
Mihi haec amici pectoris veraxfides,
Mihi haec Orisba spondet. En strictus tui
Amoris in me vinculis, rerum tibi
Arcana pando, tecta quae fido velim
Sub corde claudi.
Labra Sigalion premet.
Est hac in Aula Dorilus, victi patris
Obses relictus.
Dorilus notus mihi est,
Regique charus Paginam huic testem fero
Paterni amoris, spemque, quam coepit, sui
Reditus in aulam patriam. Quod te peto,
Est, ut mihi aditum praepares. signes locum,
Statuasque tempus, Dorilum qio fas mihi
Sit, convenire, et teste submoto alloqui.
Haec est favoris summa, quam vis, et potes
Praestare Alethi.
Pectori nostro tuas
Committe curas: tempus, et locum dabo,
Quo. teste nullo, Dorilum affari queas.