Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.2.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
VNica voluptas mentis, et sortis meae
Unum levamen: in tuo auxilio mea,
Spes vivit omnis, vita respitat, quies
Secura degit, et honor exultat.
Manu
Ab hac fidele semper obsequium feres.
Tibi ergo, nemini ante reseratos, mei
Cordis recessus, digna caelitibus coli,
Recludo Amazon: quodve postrema latet
In sede, primum proferam, de quo mea
Vita, et parentis pendet, ac generis mei.
Si tu fideli hoc tegere promittis sinu.
Voci repressae nulla vis pandet fores.
Quin ante vitae vinculum, quam tam sacrae
Legis resolvam.
Martio postquam tuae
Virtutis igne Bactra ceciderunt, novos
Passura fraenos, fraude genitoris pia
Sum factus obses. Dorilus Regi putor,
Aulaeque credor: Dorilus nonsum tamen.
Sed Virgo similis Dorilo.
In gestu, modo,
In fronte, et ore Dorilus totus micat.
Parente eodem Dorilus et ego editi,
Vultus eosdem traximus, eosdem modos,
Gestus que eosdem, et corporis tractus pares,
Quod ergo nomen tibi?
Semiramidis
Adoro nomen, cuius a fama in meum
Aliqua umbra ducta est.
Et Semiramidis tibi sacrum
A patre nomen inditum est?
Semiramis
Et dicor, et sum.
Nominis consors mei
Virago amica: me alteram in vultu tuo
Videre videor. Hinc amor vires capit,
Et me fideli vinculo tecum ligat.
Sed quae parenti causa persuasit, vice
Fratris, sororem ut mitteret?
Germen duplex
Frater sororque ftirpis unius sumus.
In fratre, patre mortuo, tanti se det
Spes tota generis. Hinc ut haeredis pater
Securus esset, Dorilum ereptum Nini
Dubio furori voluit: ut Regi tamen,
Quem postularat obsidem, victus daret,
Ultro volentem traude me sancta dedit.
Hoc est, quod ima sede condebam sinus,
Et ante not um ne mini, in fidei tuae
Arcana fundo.
Quando te totam meo
Infundis animo, recipe me totam tuo
Animo vicissim: et unus in gemino sinu
Vivat amor, idem spiritus, et eadem anima,
Idemque sortis ventus aut levet, aut premat
Utramque.
Iam me cura suprema haec tener,
Quam spe anteverto, ut genitor exploret Nini
Benignitatem, et pace composita suum
Diadema firmet. Unde tu mecum vigil
Partes in omnes excuba, an quisque meo
A patre gressum nuncius in aulam ferat.
Mea cura curis addet obsequium tuis.