Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS III., SCENA I., lines 5.3.1.2.1-5.3.1.2.51
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.3.1.2.1-51
Unproofread scanNot analysed yet
ADoro sacras Regiae frontis notas,
Tuisque promptam iussibus mentem adsero.
Perspecta nobis rebus in summis fides;
In te reclinat, Nympha, con vulsae spei
Si quid supersit. Persis in ferrum ruit
Regi rebellis, Indus aggesto fremit
Marte metuendus Bacta se rursum movent,
Quosque tua virtus posuit, excutiunt lupos,
Nostrisque rursus impiam regnis trahunt
Cladem per arma. Martis ad nondum tui
Consumpta virtus Illa dum vivit, meis
Stat firma regnis gloria, et populis salus.
Tuam reposco dexteram, certum mea
Clypeum salutis.
Sanguinem et vitam pete.
Nam quidquid imospirit us fervet sinu,
Toae saluti fervet, atque ardet suo
Servare vitae Reglum interitu caput.
An Bactriani servet in Regis minas?
Cuius superbos spiritus fregi manu,
Soliumque serro subrui, cuius pede
Victorioso vile calcavi caput.
Quod situment es erigit cristas, tuo
Capiti minatus, dextera hac audax caput:
Collo recidam, et pabulum corvis dabo.
Ne lude Regem Nympha; te Numen suum
Adorat ille; teque amat, honorat, colit.
Et tu (quod esse barbarum reor) vices
Reddes amori vulnera, et caedem, et necem?
Ego verendum verticis. Princeps, tui
Adoro solem: quisquis hunc bello petit,
Hunc ego peremptum victimam Acheronti dabo,
Ille tibi partem cordis in munus dedit.
Ille mihi munus? ille cor mihi dedit?
Non ille gemmas miut, ac gemmis suos
Miscuit amores?
Ludis aut purum mihi
Aenigma narras.
Solvo nodum aenigmatis.
lino chymeras nectis, et monstra implicas.
Tuae in voluta monstra perfidiae explico.
Ego rea tanti criminis? Rex es: sero,
Quodcumque torques fulmen, et linguam premo.
Rex sum, nec esse liber insidiis suis,
Scelerata, possum.
Rebus obscuris diem
Affunde Princeps: Si Semiramidem ream
Perfidia fecit, ede perfidiae notas.
Satis ipsa prodis.
Quidquid in meo est sinu,
Est purus animi candor, est constans fides.