Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS III., SCENA IV.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.3.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUid iste torvae frontis aspectus notat?
Inamoena Regis nuncia, et forte ultimam
Cladem tuorum.
Spectra tibi fingis: tamen
Effare, quod mihi nuncium inamoenum putas?
A Gange et Indo turbo congestis volat
Metuendus armis, iamque se propius tua
In Regna fundit. Ipse, qui accisus nequit,
In fratre Martis turbines novos ciet
Rex Bactrianus. Namque Cassanus sui
Fratris ruinam ulturus in campo fremit,
Suisque nostras portat in signis neces.
Aliunde pei flet turbo, qui Regem petat:
Nihil hinc timendum est. Indus imbelles habet
Ad arma populos; quique cum Mavors calet,
Fuga saluti consulunt. Veniat, suas
Disponat acies: vix mei Martis levem
Spectabit umbram, protinus versa fuga
Pavidus volantis flabra praevertet Noti.
Qualis oriente Sole, quae circum iacet
Nebula, repente solvitur: talis tui
Adarma Martis hostium nimbus cadet.
O M. Sed in profundo grandius quoddam malum
Spectare videor. Illa quam mendax tulit
Bactris Alethes, pagina, propinquos dolos
Inte, tuosque nunciat.
Visa et mihi est
Res in voluta fraudibus: tanti faces
Profiteri amoris, gemmeo pretio addere
Mortale virus: ista quis sapiens putet
Vacare fraude?
Refugus auditus mihi
Necdum ista in imum cordis admittit sinum.
Nimium remoto a littore hic rumor sonat.
Periculorum fama verorum prius
Labitur ad aures regias; post se trahit
Ad plebis undas.
Nuncium mullum mihi,
Aut charta tanti turbinis testis data est.
Peccare sed si cogimur, cauto vebm
Peccare sensu.
Regibus rerum fides
Ut certa detur, non sat est quaevis facis
Scintilla dubiae. Veritas, expers doli,
Maiore luce radiat. At seu sint mera
Figmenta vulgi, et credulus plebis timor,
Seu vera famae nuncia; hoc demum decet,
Adimere Bactris omne fulcimen spei.
Quid ergo servas carceris clausam specu,
Quae iam suae convicta perfidiae est rea?