Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS IV., SCENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.4.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUae maesta nubes frontis illustrem diem
Tibi asperavit?
Vivus in mediis mihi
Umbris natare videor, et nulla est meis
Medicina damnis; nullus affulget spei
Radius per umbras.
Nec Semiramidis spei
Aperitur ulla rima.
Te solium manet
Regale, Coniux, Memnonis sanguis tibi
Dabitur in ostrum
Somnus, aut amens tibi
Illudit error?
Regium ad solium Ninus,
Et coniugalis iura te thalami petit,
Mihique Orontam Coniugem assumi iubet.
Tua fui. eroque semper. Infelix nimis
Dia dema sine te verticem nunquam meum
Attinget auro. Vivo Regina altior,
Dum vivo amato Memnoni illaesa fide.
Precibus, minisque Memnonemtentat Ninus,
Impellit, instat, liberum arbitrium eripit,
Cogitque velle, velle quod Memnon nequit.
O saeva caeli sidera! o Dii impii!
Quid restat ultra? sola me malo hoc potest
Mors liberare.
Memnonem quidquid potest
Eripere damnis, id Semiramidem quoque
Solum potest eripere: vel telo cadet
Uterque eodem; vel minae fracto impetu
Parcent utrique. Aut vivere, aut tecum mori
Mihi constitutum est. Sed age, cur tantis malis
Quarere salutem celerc prohibemur fuga?
Fuga salutem quaerere? Hinc multus canis,
Et inde multus excubat. Quaqua aspicis,
Vias per omnes retibus tensis iter
Est impeditum.
Melius est certo malo
Discrimen anceps.
Me reum faciet fugi.
Mors innocentem, vita constantem probat.
Ergo colore lude mentitae spei
Iniqua vota Regis, et ab ipsa mora
Consilia sana rebus extremis cape.
Simulata spes est pabulum vivae facis
Quae bullientis pectus accendit Nini.
Hinc vis, vigorque crescet, et semper malo
Maiore serpet. Tu fuge voluptas mea,
Mea vita, fuge Semiramis Qui ardet tui
Amor calore, forte te rapta impium
Extinguet ignem. Pabulo erepto minus
Amor ferocit. Dorilus liber venit,