# POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.5.1.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA I.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.5.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.5.1.2

QUae sensa tandem Memnonis?
Nulla amplius.
Regi nihil reponit?
Et nihil potest
Reponere ultra. Nam trucidatus iacet,
Suoque merfum sanguine cadaver natat.
Qua sede? cuius dextera extinctus iacet,
Expone sceleris ordinem.
Dum me infero
Memnonis in aedes, iussa facturus tua,
Obser vo totis aedibus silentium:
Inclamo Hydaspen, et Semiramidem: nihil
Vel hic, vel illa reddidit. Servos voco;
Nullus vocantis servus exaudit sonos.
Conclave vi recludo; promoveo pedem;
Et voce repeto Memononem. Hic demum horridum
Cerno cada ver sanguini immersum suo:
Invasit artuso horror, et rigidum gelu
Stupefecit ossa. Propius admoveo gradum,
Videoque telum pectori immersum. viam
Quod secit animae: tango: iam nullus suit
Sensus perempto, nullus in mebris calor;
Solumque rigidae sentio mortis gelu.
Indicia nulla caedis auctorem notant?
Mera solitudo Memnonis visa est domus:
Quaero, requiro, clamo, vestigo angulos,
Everto latebras: nemo vel in oculos mihi
Vel venit in aures.
Caedis auctorem diu
Ne quaere Princeps. Assequor tanti reum
Sceleris, nec animo fictus illudit dolus.
Pande nihi fidos, Arbaces, mentis sinus:
Quem perpetrati sceleris auctorem tibi
Insinuat animus
Solus hoc potuit nefas,
Volutique Hydaspes: sed manum Semiramis
Audaciorem secit, et adacto impetu
In vulnus egit. Vana suspicio, Nine,
Non ista dictat.
Quis potuit illi furor
Tantum efferare pectus?
Indomitus amor.
Amor Hymenaei Regii?
Dura hunc fugit,
Et amat Hydaspen. Illa nec Regem aestimat.
Nec amore solii tangitur: Hydaspen colit,
Nomenque adorat; cordis huic arma sacrat.
Seque adolet ipsam: iamque dum casses sibi
Videt explicari, praeda queis cadat tibi,
Praevertit ictum, et Memnone occiso fugit,
Gemmosque comites, Dorilum et Hydaspen trahit.
Et forte Bactra repetit, ubi melior suo
Sit aura amori.
Vera, nisi fallor, sagax
Trbi dictat animus. Tota sed nondum sua
In luce fulget veritas: tenebris suis
Ut eruatur, Arbaces, callem tere,
Quo deprehendas abditam
Est atum probat
Plagae perempti Memnonis inhaerens chalybs,
Cui legi Hydaspis nomen inaratum: et prope
Adstrata vestis feminae.
Indiciis patet
Res fatis apertis.
Temporis non se parum
Evolvit, ex quo prodidit Semiramis
Sui favillas cordis in Hydaspen. Iocu
Salire in oculos visus est, risus labra
Miscere nectar, gratia in vultu seri,
Quoties Hydaspen alloqui datum est: Huic
Detecta mentis abdita, atque animi anguli
Omnes aperti, et semper ambrosiae liquor
Condire visus verba.
Quid dubia mora
Suspendo mentem? Mutui assectus notas
Et reciprocatas mentium ambarum faces
Saepe ipse vidi: non tamen tanto fibras
Igne aestuare credidi, ut tantum in nefas
Aliquando sese evolvere auderet calor:
Hoc magis acuitur flamma, quo premitur magis.
Celatus ignis fortior rumpit viam.
Occultus ignis ille mucroni impium
Dedit calorem, Memnonis ut imo sinu
Animam latentem erueret. Hic ultra nihil
Morae est trahendum. Venit ad summum scclus.
Via obsidenda est omnis, et fugiens nefas
Antevenien dum. Prompta nisi subitis malis
Obstent remedia, colligunt vires mora.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
