Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUid frontis aequor nube maeroris tegis?
Si tibi sinistrae sortis impulsus rapit,
Quem diligebas, Memnonem, rursum tibi
Sortis secundus Arbacen donat favor.
Tu primus inter Arbacis amicos eris,
Primusque Achates. Unico hoc in me tuum
Testare amorem: Memnoni illatae necis
Auctorem Hydaspen et Semiramidem refer.
Ut perpetrati sceleris accusem reos,
Quos innocentes pura testatur fides?
Hoc est patratoscelere, non minus scelus.
Dic deprehensos scelerisin facto reos.
Hoc veritati pugnat. Euphemus nihil,
Nisi honesta, vidit.
Arbaces caedem suis
Spectavit oculis
Arbaces ergo reos
Agat ad Tribunal,
Nulla fugiendi est vis
Eupheme, vel reos age, aut fies reus.
Vel hoc, vel illud elige; auctores necis
Aut prode Hydaspen et Semiramidem, aut reum
Egote patratae caedis accuso Elige.
Scyllam inter et Charybdin ambiguo animus
Aestu laborat: Inde mendacis traho
Infame nomen, inde perfidiae notam
Poenamque lucror.
Ista luc entem in diem
Non venict unquam macula: per fidiae tamen
Tormenta referes, teque post fatum probri
Macula sequetur. Adde, quod fies mei
Scopus furoris.
Arbaces, stingis, nimis
Et non volentem cogis exosum in nefas.
Delinquo; sed tu debitas poenas dabis.