Latin
SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.5.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
MEruimus ergo vincula, et vilis iocus
Populo exhiberi?
Sancta proscripta est Themis
Procul orbe toto: Iuris imperium tenent
Furor et libido, et astus. et technae et doli.
Vobis amica haec monstra sunt, in vos tenet
Imperia stolidae mentis insanus tumor,
Et ipse Avernus. Hora iam vestris venit
Decreta noxis. Tarda si caelum vibrat
Iacula in scelestos, at tamen tandem vibrat.
Et te reposcent vindicis caeli faces.
Si in me recumbit noxa tentatae fugae,
Quid aut Hydaspes peccat? aut Semiramis
Innocua solvit? Debitae collo meo
Sunt hae catenae: verticem in meum cadat
Ultrix securis: quidquid irarum est super,
Violentus in me Regis exoneret furor.
Ego violavi vinculum et fidem obsidis:
Meus est reatus, poena sit pariter mea:
In me revolvat omne tormentum Ninus,
Meumque crimen et face et ferro expiet.
Peccasse te fateris, et crimen tuum
Teliatur orbis oculus Es sceleris rea.
Tuoque Regi peifida, at crimen tuum
Hos innocentes non facit: quorum nefas
Sagace mentis lum: ne observat Ninus.
Fabricare fraudes, texere incauris dolos,
Mutare amicos, propriurnest aulae malume
At ista in ipso corde furilais stygis
Contexta tela est, cuius in stamen dedit
Megaera tortili angue divisam comam.
Osmane; mitis rebus arridet polus:
Cecidere fraudes; machina eversi doli
REvoluta lapsu est: fanguine in suo natat
Memnon peremptus.
Ecquis in fata ultimum
Impressit ictum?
Quos reos ducis, roga.
Sceleris Hydaspes conscius, Semiramis
Rea est.
Scelesta, perfida, et Solis die
Indigna capita!
Vulnus o nimium grave!
Unoque ab ictu duplicis plagae dolor!
Memnon peremptus, et ego patrati rea
Facinoris! o dure nimis astrorum rigor!
Inim ca fata! quid traho vitam meae
Morti superstes?
Nulla sunt astra ampllus,
Nec ulla caelo fata, quae rerum vices
Ordine gubernent: orcus imperium tenet,
Rigidusque Pluto rebus humanis prae est.
Quis has chym eras fingere et tantum nefas
Appingere animis aufus herois fuit!
Timor, et acerbus sortis atrocis dolor,
Claumniaeque virus adstringunt gelu
Animam innocentem.
Tunc gelu stringi essera
Manum decebat, quando violento impetu
Illam impulisti in Memnonis caesi necem.
O aerchitecti fraudis, et acuti fabri
Mendaciorum! vestra quod fecit manus,
In nos scelesto funditis crimen dolo.
Et dolor, et ira iusta dila cerant mihi
Animi recessus; quosque concepi sonos,
Haerente claudunt voce; quodque unum solet
Miseris relinqui, lacrimis oculos vetant.
Mens ipsa sceleris consciae atque horror, scelus
Qui sequitur actum, lacrimam et vocem negant.