# POESIS DRAMATICA, Pars IV 5.5.6.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, SEMIRAMIS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA VI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.5.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/5.5.6.2

IMpia, scelesta, perfida, exsecrabilis?
Tene ego, Megara, video: tu saevam manum
Inferre proprio coniugi, et adacto in fibras
Eruere ferro spiritum? inimicum solum
Tentare comite Dorilo et turpem fugam
Hdaspe socio quaerere infami proco?
Mendax, et execrandus est, quisquis tibi
Persuadet esse sceleris infandi reos,
Quos nulla culpa rangit.
In facto sagax
Vos vidit oculus.
Lingua mendaci dolo
Assueta nobis crimen alienum allinit.
Convicta es acti sceleris, et scelus negas?
Prius putabas esse convictam, et tam-e-n
Innocua sum reperta.
Te cafus prius
Fecit nocentem, non oculus, actum nefas
Qui vidit ipse.
Quod reum facias, nihil
Mihi movet animum Pertuli hoc semel innocenr.
Quod gravius animum sauciat, et unum fleo,
Est mors amati Memnonis.
Caede impia,
Quem fles, necasti.
Solis o sancti iubar!
Et amicum olympi lumen!
Hoc scelere tuo
Agis retrorsum.
Forte, quos colis magis,
Hi funt nocentes; quodque per nostram expias
Mortem, patrarunt facinus.
Irritas meum
Adnue surorem?
Sceleris irritent rei.
Convicta satis es Verba quid frustra seris?
Ego te ream pronuncio.
Assuevi tua
Alance dicisceleris et mortis rea.
Assueta vilipendere es leges meas,
Meumque sceptrum.
Regis in sacrum iubar
Mea Sole semper clarior fulsit fides,
Stetitque sancta.
Clarius purum diem
Tua culpa foedat.
Foedar; at nunquam mea.
Rumpenda iis est: s. elera non tolerant moram
Matura poenis. Ite, sceleratos fimul
Rapite in arenam Martis, ubi miles fremit.
Ut de perempti Memnonis caede exigat
Supplicia iusta, Vos ego addico neci.
Decreta Regis veneror. haec Bastris datur
Merces subactis.
Rapite me primam adnecem,
Ut prima satiem Regis incensi sitim.
Nec cogar atram cernere superstes necem
Animae innocentis.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
